라틴어 문장 검색

Frangitur calamitosis animus et ipsa se infelicitas dampnat et hoc condicio humana uel pessimum habet, quod fortuna quos miseros fecit etiam superstitiosos facit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, orbata post laqueum sacrilega.24)
poena maior est eius qui cecidit, ius idem eius qui caesus est.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, a filio in arce pulsatus.39)
habet sua iura natura et hoc inter auum et patrem interest, quod ano seruare licet suos, patri et occidere.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, privignus ab avo raptus novercae.24)
In gladiatoribus quoque condicio dura uictoris est cum moriente pugnantis.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, filia conscia in veneno privigni.10)
diues eduxit in ius eum et postulauit ut si quid suspicaretur, argueret.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, lugens divitem sequens filius pauperis.4)
laetus imperia excipit, quae fera tyranni iura violenta queant nocere iuveni?
(세네카, Hercules Furens 1:20)
ius est in armis, opprimit leges timor, ante ora vidi nostra truculenta manu gnatos paterni cadere regni vindices ipsumque, Cadini nobilis stirpem ultimam, occidere, vidi regium capitis decus cum capite raptum, quis satis Thebas fleat?
(세네카, Hercules Furens 3:24)
Vrbis regens opulenta Thebanae loca et omne quicquid uberi cingit solo obliqua Phocis, quicquid Ismenos rigat, quicquid Cithaeron vertice excelso videt, [et bina findens Isthmos exilis freta] non vetera patriae iura possideo domus ignavus heres;
(세네카, Hercules Furens 5:1)
Evincas utinam iura ferae Stygis Parcarumque colos non revocabiles.
(세네카, Hercules Furens 8:20)
Fas omne mundi teque dominantem precor regno capaci teque quam amotam inrita quaesivit Enna mater, ut iura abdita et operta terris liceat impune eloqui.
(세네카, Hercules Furens 10:3)
Verane est fama inferis tam sera reddi iura et oblitos sui sceleris nocentes debitas poenas dare?
(세네카, Hercules Furens 11:7)
Per sancta generis sacra, per ius nominis utrumque nostri, sive me altorem vocas seu tu parentem, perque venerandos piis canos, senectae parce desertae, precor, annisque fessis;
(세네카, Hercules Furens 18:27)
Quid tamen Iason potuit, alieni arbitri iurisque factus?
(세네카, 메데아 3:16)
Quisquis audacis tetigit carinae nobiles remos nemorisque sacri Pelion densa spoliavit umbra, quisquis intravit scopulos vagantes et tot emensus pelagi labores barbara funem religavit ora raptor externi rediturus auri, exitu diro temerata ponti iura piavit.
(세네카, 메데아 10:19)
tulimus saevae iussa novercae, hostilem animum vultusque truces, illa illa meis tristis Erinys thalamis Stygios praetulit ignes teque extinxit, miserande pater, modo cui totus paruit orbis cuique Britanni ultra Oceanum terga dedere, ducibus nostris ante ignoti iurisque sui.
(세네카, 옥타비아 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION