라틴어 문장 검색

sine pace tua sine voluntate tua, sine tua concessione, ut solet dici 'pace illius dixerim'. invito numine troes syllepsis per genus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 314)
quod scribis, non quo alicunde audieris, sed te ipsum putare me attractum iri, si de pace agatur, mihi omnino non venit in mentem quae possit actio esse de pace, cum illi certissimum sit, si possit, exspoliare exercitu et provincia Pompeium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 1 6:1)
Sed post multas disceptationes de conditionibus pacis, m odo ab uno ex regibus, modo ab altero propositis, de pace quidem concludere nequiverunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 5:21)
Itaque quamquam frustra pace bis petita omnia in bellum consilia converterat, victus tamen continentia hostis ad novas pacis condiciones ferendas legatos, cognatorum principes, misit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 11장 1:1)
pax candida primum Duxit araturos sub iuga curva boves, Pax aluit vites et sucos condidit uvae, Funderet ut nato testa paterna merum, Pace bidens vomerque nitent - at tristia duri Militis in tenebris occupat arma situs - Rusticus e lucoque vehit, male sobrius ipse, Uxorem plaustro progeniemque domum.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 1027)
cum P. Scipio caedendo exercitus, agros populando in eam necessitatem hostes compulisset ut supplices pacem peterent, et nemo omnium verius existumare posset, qua mente ea pax peteretur quam qui ante portas Carthaginis bellum gereret, nullius alterius consilio quam Scipionis accipiendam abnuendamve pacem esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 300:2)
Pacem habere debet voluntas, bellum necessitas, ut liberet deus a necessitate et conservet in pace.
(아우구스티누스, 편지들, 42. (A. D. 418 Epist. CLXXXIX) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Honorabili Filio Bonifatio Augustinus In Domino salutem 6:5)
Vatinium legatum ad ripam ipsam fluminis, qui ea, quae maxime ad pacem pertinere viderentur, ageret et crebro magna voce pronuntiaret, liceretne civibus ad cives de pace legatos mittere, quod etiam fugitivis ab saltu Pyrenaeo praedonibusque licuisset, praesertim eum id agerent, ne cives cum civibus armis decertarent?
(카이사르, 내란기, 3권 19:3)
'pacem' autem ideo defunctis, quia ait supra nullum cum victis certamen, et mortuorum pax sepultura est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1074)
bellique ministras non nulli 'ministras' modo ad bellum tantum referri volunt, ideoque coniunctionem incongrue positam, et ordinem esse 'decus pacis et ministras belli'. poterit et ita 'quas sibi decus delegit ministras bonae pacis et belli'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6584)
vacuos deinde pace Punica iam Romanos et infensos Philippo cum ob infidam adversus Aetolos aliosque regionis eiusdem socios pacem, tum ob auxilia cum pecunia nuper in Africam missa Hannibali Poenisque, preces Atheniensium, quos agro pervastato in urbem compulerat, excitaverunt ad renovandum bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 10:1)
has pacis leges abnuente Alcone accepturos Saguntinos, Alorcus, vinci animos ubi alia vincantur adfirmans, se pacis eius interpretem fore pollicetur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 123:1)
Hoc etiam ad pacem Henrici cum Gallo promovendam eleganter viam stravit, tum quia foederatus tam potens (qualis fuerit Ferdinandus) se subtraxerat, tum quia pacis emptae praeclarum exemplum exhibueret, ita ut rex pacis non futurus esset mercator solus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 18:20)
"Obstupuere duces pariter Scythicusque senatus et timuere, suam pacem ne forte negaret, sic rutilus Phaetonta levem cum carperet axis iam pallente die flagrantique excita mundo pax elementorum fureret vel sicca propinquus saeviret per stagna vapor limusque sitiret pulvereo ponti fundo, tunc unica Phoebi insuetum clemens exstinxit flamma calorem."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 166)
nunc vero, cum et bello patris tui quod nobiscum gessit interfuisses, et pacis postea, quam cum summa fide adversus eum coluimus,meminisses, quod fuit consilium, quorum et vim in bello et fidem in pace expertus esses, cum iis tibi bellum esse quam pacem malle?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 79:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION