라틴어 문장 검색

Parum est, quod, ut perveniret ad patrem, tot pericula maximos duces eum maxime prementia contempsit, tot oppositas difficultates, quod ad primam pugnam exiturus tiro per veteranorum corpora cucurrit, quod annos suos tran- siluit ?
(세네카, 행복론, Liber III 151:2)
Si adhuc parum est, adice, ut provincias et extraordinaria imperia continuet, adice, ut dirutis maximis urbibus Romani imperii sine aemulo ad ortus occasusque venturi defensor et conditor maiorem nobilitatem nobili viro adiciat, dici Scipionis patrem !
(세네카, 행복론, Liber III 153:1)
Deinde, si hoc parum est, finge aliquem tormenta patris discussisse, finge in se transtulisse.
(세네카, 행복론, Liber III 154:1)
Parum est autem id, quod nascentibus ex aequo distribuitur ?
(세네카, 행복론, Liber IV 17:4)
Ut quae secuntur inaequali dispensata mensura transeamus, parum dedit natura, cum se dedit?
(세네카, 행복론, Liber IV 17:5)
In electione nihil minus quam hoc, quod tu existimas, spectabo, a quo recepturus sim ;
(세네카, 행복론, Liber IV 44:1)
Alia fortasse minus dignitatem suam praeferunt et, an sint honesta, interprete egent.
(세네카, 행복론, Liber IV 76:1)
Hoc expositum est pulchriusque, quam ut splendor eius dubie ac parum luceat.
(세네카, 행복론, Liber IV 76:2)
Artifex est etiam, cui ad exercendam artem instrumenta non suppetunt, nec minus canendi peritus, cuius vocem exaudiri fremitus obstrepentium non sinit.
(세네카, 행복론, Liber IV 99:1)
Patri eius Germanico datum, avo pro- avoque et ante hos aliis non minus claris viris, etiam si privati paresque aliis vitam exegerunt.
(세네카, 행복론, Liber IV 148:6)
" Quare ergo," inquit, " Zeno vester, cum quingentos denarios cuidam mutuos promisisset et ipse illum parum idoneum comperisset, amicis suadentibus, ne daret, perseveravit credere, quia pro- miserat ?
(세네카, 행복론, Liber IV 184:1)
Parum scilicet magnum beneficium a Socrate accipiebat, si ullum dare Socrati potuisset.
(세네카, 행복론, Liber V 32:2)
Quare sim adversus me ingratus, quod non minus turpe est quam in se sordidum esse et in se durum ae saevum et sui neclegentem ?
(세네카, 행복론, Liber V 37:4)
non minus placens sibi et se suspiciens, ut ita dicam, adsentator suus.
(세네카, 행복론, Liber V 38:3)
Sed quemadmodum quaedam in oblectamentum ac iocum sic inligantur, ut eorum solutio imperito difficilis sit, quae illi, qui implicuit, sine ullo negotio paret, quia commissuras eorum et moras novit, nihilo minus illa habent aliquam voluptatem (temptant enim acumen animorum et intentionem excitant), ita haec, quae videntur callida et insidiosa, securitatem ac segnitiam ingeniis auferunt, quibus modo campus, in quo vagentur, sternendus est, modo creperi aliquid et confragosi obiciendum, per quod erepant et sollicite vestigium faciant.
(세네카, 행복론, Liber V 67:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION