라틴어 문장 검색

Praestitisti, Caesar, civitatem incruentam, et hoc, quod magno animo gloriatus es nullam te toto orbe stillam cruoris humani misisse, eo maius est mirabiliusque, quod nulli umquam citius gladius commissus est.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 70:1)
Clementia ergo non tantum honestiores sed tutiores praestat ornamentumque imperiorum est simul et certissima salus.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 71:1)
salvum regem clementia in aperto praestabit.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 117:2)
Ultio duas praestare res solet :
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 126:1)
Ergo quemadmodum religio deos colit, superstitio violat, ita clementiam mansuetudinemque omnes boni viri praestabunt, misericordiam autem vitabunt ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 19:1)
Clementia hoc primum praestat, ut, quos dimittit, nihil aliud illos pati debuisse pronuntiet ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 32:8)
Nunc, quod satis est ad omnis miserias leniendas, sapientibus me viris dedi et nondum in auxilium mei validus in aliena castra confugi, eorum scilicet, qui facile se ae suos tuentur.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 21:4)
Scilicet maiores nostri, quorum virtus etiamnunc vitia nostra sustentat, infelices erant, qui sibi manu sua parabant cibum, quibus terra cubile erat, quorum tecta nondum auro fulgebant, quorum templa nondum gemmis nitebant.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 69:2)
Scilicet minus beate vivebat dictator noster, qui Samnitium legatos audit, eum vilissimum cibum in foco ipse manu sua versaret, illa, qua iam saepe hostem percusserat laureamque in Capitolini Iovis gremio reposuerat, quam Apicius nostra memoria vixit, qui in ea urbe, ex qua aliquando philosophi velut corruptores iuventutis abire iussi sunt, scientiam popinae professus disciplina sua saeculum infecit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 70:1)
Cum semel animum virtus induravit, undique invulnerabilem praestat.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 92:3)
tutam te praestabunt.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 119:11)
Quantulum erat tibi immunem ab hac iniuria praestare eum hominem, in quem videbatur indulgentia tua ratione certa pervenisse et non ex tuo more temere incidisse !"
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 13:3)
Illud quoque te non minimum adiuvent, si cogitaverit nulli minus gratum esse dolorem tuum quam ei, cui praestari videtur;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 25:1)
Nulla itaque eius officii ratio est, quod ei, cui praestatur, si nihil sentit, super- vacuum est, si sentit, ingratum est.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 25:3)
Ille enim indulgentiam tibi tamquam fratri praestitit, venerationem tamquam parenti, cultum tamquam superiori ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 26:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION