라틴어 문장 검색

Arma cessabant incruentaeque humano sanguine manus odium omne in feras verterant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 41:1)
Non contentus tot civitatium strage, quas aut vicerat Philippus aut emerat, alias alio loco proicit et toto orbe arma circumfert, nec subsistit usquam lassa crudelitas immanium ferarum modo, quae plus quam exigit fames mordent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 62:4)
Modo in Hispaniam et Sertoriana arma, modo ad colligandos piratas ac maria pacanda vadebat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 64:2)
Nihil ergo proderit dare praecepta, nisi prius amoveris obstatura praeceptis, non magis quam proderit arma in conspectu posuisse propiusque admovisse, nisi usurae manus expediuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 38:1)
. . . . . . Tum, si qua sonum procul arma dederunt, Stare loco nescit, micat auribus et tremit artus Conlectumque premens volvit sub naribus ignem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 68:4)
Cum veros vicinosque non horreat, cum contra decem legiones et Gallica auxilia et mixta barbarica arma civilibus vocem liberam mittat et rem publicam hortetur, ne pro libertate decidat, sed omnia experiatur, honestius in servitutem casura quam itura.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 70:5)
post finita arma triginta tyrannis noxae dedita est civitas, ex quibus plerique inimici erant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 27:5)
Tota illi aetas aut in armis est exacta civilibus aut in toga concipiente iam civile bellum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 29:3)
Numquid armatus miles, quantum in aciem exituro satis est tuti, amplius arma desiderat ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 8:3)
Ita " arma virumque cano," animal est, quod non possunt rotundum dicere, cum sex pedes habeat."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 25:8)
" Non est quod umquam fortunae armis putes esse te tutum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 28:2)
" inter arma civilia aequi bonique famas petit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 19:11)
nostris incipiamus armis confligere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 7:2)
Remove ista lusoria arma;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 25:6)
Postquam respexit et extra periculum esse patriam periculo suo sensit, " veniat, si quis vult," inquit, " sic euntem sequi," iecitque se in praeceps et non minus sollicitus in illo rapido alveo fluminis ut armatus quam ut salvus exiret, retento armorum victricium decore tam tutus rediit, quam si ponte venisset.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION