라틴어 문장 검색

quibus proelium et festinati casus placebant, disiectos et longinquitate itineris fessos ne animo quidem satis ad obsequium coaluisse disserunt, proditores nuper hostesque eius quem rursum foveant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 44장6)
mox incertus animi, fesso corpore consilium cui impar erat fato permisit, iactis tamen vocibus per quas intellegeretur providus futurorum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 46장5)
idem animi rigor;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 50장2)
facile Asinium et Messalam, inter Antonium et Augustum bellorum praemiis refertos, aut ditium familiarum heredes Aeserninos et Arruntios magnum animum induisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 7장8)
igitur Caesar auctum pecunia, additis stipatoribus, hortatur gentile decus magno animo capessere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 16장4)
nam etsi iustum dolorem pudor impediebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 35장7)
sed animo per libidines corrupto nihil honestum inerat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 37장10)
sed nihil arduum videbatur in animo principis, cui non iudicium, non odium erat nisi indita et iussa.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 3장6)
at Agrippina ne malis tantum facinoribus notesceret veniam exilii pro Annaeo Seneca, simul praeturam impetrat, laetum in publicum rata ob claritudinem studiorum eius, utque Domitii pueritia tali magistro adolesceret et consiliis eiusdem ad spem dominationis uterentur, quia Seneca fidus in Agrippinam memoria beneficii et infensus Claudio dolore iniuriae credebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 8장4)
sic pulsus hostis, ventumque Sozam, oppidum Dandaricae, quod desertum a Mithridate ob ambiguos popularium animos obtineri relicto ibi praesidio visum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 16장2)
hinc dolor iniuriarum et libido vindictae adigebat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 20장2)
Ad hoc gentium ductores circumire hortari, firmare animos minuendo metu, accendenda spe aliisque belli incitamentis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 34장1)
illi cupido regni fratre et filia potior animusque sceleribus paratus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 47장14)
semina etiam odiorum iacienda, ut saepe principes Romani eandem Armeniam specie largitionis turbandis barbarorum animis praebuerint:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 48장4)
Erat Cappadociae procurator Iulius Paelignus, ignavia animi et deridiculo corporis iuxta despiciendus, sed Claudio perquam familiaris, cum privatus olim conversatione scurrarum iners otium oblectaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 49장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION