라틴어 문장 검색

Vides quemadmodum ingemuerit Africanus, quod vidisset cum crotalis saltantem filium petitoris, id est candidati, quem ne tum quidem spes et ratio adipiscendi magistratus, quo tempore se suosque ab omni probro debuit vindicare, potuerit coercere, quo minus faceret quod scilicet turpe non habebatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 8:1)
milies ille perire debuerat, quod est apud Virgilium:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 15:4)
Et haec quidem iudicio legentium relinquenda sunt, ut ipsi aestiment quid debeant de utriusque collatione sentire.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 1:1)
Gubernator qui explorat caelum crebro reflectere cervicem debet captando de diversis caeli regionibus securitatem sereni.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 11:1)
sed id, ut supra polliciti sumus, etiam pro navigio poni solitum debemus ostendere.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 14:4)
Euripides enim inducit Minervam ventos contra Graecorum classem a Neptuno petentem dicentemque debere illum facere quod Iuppiter fecerit, a quo in Graecos fulmen acceperit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 8:3)
Non igitur, quia vulgo dici solet vexatum esse quem fumo aut vento aut pulvere, propterea debet vis vera atque natura verbi deperire, quae a veteribus, qui proprie atque signate locuti sunt, ita ut decuit conservata est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 9:1)
Sic igitur id quoque dictum videri debet:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 4:1)
at nos et inter pocula silemus, tamquam debeat seriis vel etiam philosophis carere tractatibus tale convivium.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 1:3)
Audere enim contra tam copiose et eleganter inventa res est quae habeat utilem voluptatem, sed non tamquam ingeniis insidiantes et gloriosis tractatibus invidentes hoc debemus expetere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 3:3)
Ceterum consultationem mihi debitam non omitto.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 14:2)
Eadem enim ratione et in hoc fervorem deberet motus augere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 14:2)
Salsitas enim findere et velut aperire solet meatus, et ideo magis elicere debuit abluenda.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 23:2)
cum debeat, siquidem a nobis orta recto meatu proficiscitur, posteram sui partem, cum discedit, ostendere, ut laeva laevam dextera dexteram respiciat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 7:2)
Nam postremo lapides qui de potu in vesica nascuntur cur numquam in ventre coalescunt, cum non nisi ex potu fiant, et nasci in ventre quoque debuerint, si venter esset receptaculum potus?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 21:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION