라틴어 문장 검색

videbunt, quem in ipso corpore intellegant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 50:2)
si enim, quod numquam vidimus, id quale sit intellegere non possumus, certe et deum ipsum et divinum animum corpore liberatum cogitatione complecti possumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 50:4)
licet concurrant omnes plebei philosophi - sic enim i, qui a Platone et Socrate et ab ea familia dissident, appellandi videntur - , non modo nihil umquam tam eleganter explicabunt, sed ne hoc quidem ipsum quam subtiliter conclusum sit intellegent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 54:1)
de communi hominum memoria loquor, et eorum maxume qui in aliquo maiore studio et arte versantur, quorum quanta mens sit, difficile est existimare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 58:5)
quae sit illa vis et unde sit, intellegendum puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 59:2)
qui enim fundus aut quae talis animi figura intellegi potest aut quae tanta omnino capacitas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 60:4)
profecto id, quo ne in deo quidem quicquam maius intellegi potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 64:4)
an, si omnia ad intellegendum non habeo quae habere vellem, ne is quidem quae habeo mihi per te uti licebit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 66:3)
sed in vivo intellegi tamen potest regno te carere - dici autem hoc in te satis subtiliter non potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 87:11)
at in mortuo ne intellegi quidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 87:13)
nos autem teneamus, ut nihil censeamus esse malum, quod sit a natura datum omnibus, intellegamusque, si mors malum sit, esse sempiternum malum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 99:1)
Cuius hoc dicto admoneor, ut aliquid etiam de humatione et sepultura dicendum existimem, rem non difficilem, is praesertim cognitis, quae de nihil sentiendo paulo ante dicta sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 101:11)
Neu re/liquias seme/sas sireis de/nudatis o/ssibus Per te/rram sanie de/libutas foe/de divexa/rier - non intellego, quid metuat, cum tam bonos septenarios fundat ad tibiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 105:6)
quantum autem consuetudini famaeque dandum sit, id curent vivi, sed ita, ut intellegant nihil id ad mortuos pertinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 108:1)
magna haec, et nimium fortasse, Graeci putant vel tum potius putabant, isque, qui hoc Diagorae dixit, permagnum existimans tris Olympionicas una e domo prodire cunctari illum diutius in vita fortunae obiectum inutile putabat ipsi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 110:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION