라틴어 문장 검색

salutabatur colebatur, multumque in lectulo iacens cubiculo semper, non ex fortuna frequenti, doctissimis sermonibus dies transigebat, eum a scribendo vacaret.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 4:2)
Scribebat carmina maiore cura quam ingenio, non numquam iudicia hominum recitationibus experiebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 5:1)
Composuisse me quaedam de filio vestro non dixi vobis, eum proxime apud vos fui, primum quia non ideo scripseram ut dicerem, sed ut meo amori meo dolori satisfacerem;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 10 1:1)
An tu non occupatus, sed occasio scribendi vel rara vel nulla?
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 17 1:3)
nempe quam in senatu quoque, ubi perpeti necesse erat, gravari tamen vel puncto temporis solebamus, eandem nunc et qui recitare et qui audire triduo velint inveniuntur, non quia eloquentius quam prius, sed quia liberius ideoque etiam libentius scribitur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 6:2)
Memini quidem me non multis recitasse quod omnibus scripsi, nihilo minus tamen, tamquam sit eadem omnium futura sententia, hac severitate aurium laetor, ac sicut olim theatra male musicos canere docuerunt, ita nunc in spem adducor posse fieri, ut eadem theatra bene canere musicos doceant.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 9:1)
Ac mihi quidem confido in hoc genere materiae laetioris stili constare rationem, cum ea potius quae pressius et astrictius, quam illa quae hilarius et quasi exsultantius scripsi, possint videri accersita et inducta.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 10:2)
Erat homo ingeniosus acutus acer, et qui plurimum in scribendo et salis haberet et fellis nec candoris minus.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 21 1:2)
Fuit moris antiqui eos, qui vel singulorum laudes vel urbium scripserant, aut honoribus aut pecunia honorare;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 21 3:1)
Meritone eum, qui haec de me scripsit, et tunc dimisi amicissime et nunc ut amicissimum defunctum esse doleo?
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 21 6:1)
At non erunt aeterna, quae scripsit;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 21 6:4)
non erunt fortasse, ille tamen scripsit, tamquam essent futura.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 21 6:5)
Nam et loquenti tibi illa Homerici senis mella profluere et, quae scribis, complere apes floribus et innectere videntur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 3 3:1)
Invideo Graecis quod illorum lingua scribere maluisti.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 3 5:4)
Ibi enim plurimum scribo, nec agrum quem non habeo sed ipsum me studiis excolo;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 6 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION