라틴어 문장 검색

ceterum ut adpropinquare Marcellum audivit, castra inde movit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 188:2)
itaque in loca saltuosa cedere inde coepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 188:4)
castra inde ponentem pugnando undique in munitores operibus prohibet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 190:3)
cedere inde ab Romanis dextra ala et extraordinarii coepere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 194:1)
clamor inde ortus ut veniam eius diei daret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 206:1)
inde cibo corpora firmare iussi, ut, si longior pugna esset, viribus sufficerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 211:1)
signa inde canere iussit et copias educit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 214:1)
inde Tarentum profectus in ipsis faucibus portus posuit castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 232:3)
canere inde tubae simul ab arce simul a portu et ab navibus quae ab aperto maria adpulsae erant, clamorque undique cum ingenti tumultu unde minimum periculi erat de industria ortus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 242:1)
Fabius cum et ex temporis spatio et ex silentio ipso, quod, ubi paulo ante strepebant excitantes vocantesque ad arma, inde nulla accidebat vox, deductas custodias sensisset, ferri scalas ad partem muri qua Bruttiorum cohortem praesidium agitare proditionis conciliator nuntiaverat iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 245:1)
inde et proxuma refracta porta, ut frequenti agmine signa inferrentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 246:2)
murus inde qui urbem ab arce dirimebat dirutus est ac disiectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 257:1)
inde duos Metapontinos cum litteris principum eius civitatis ad Fabium Tarentum mittit, fidem ab consule accepturos inpunita iis priora fore, si Metapontum cum praesidio Punico prodidissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 260:1)
merita inde sua in duces Carthaginienses commemoravit, avaritiam contra eorum superbiamque et omnis generis iniurias in se atque populares.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 277:1)
inde Scipio iussis adversus mediam evadere aciem victoribus ceteras copias cum Laelio dividit, atque eum parte dextra tumuli circumire, mollioris ascensus viam inveniret, iubet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 298:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION