라틴어 문장 검색

omne inde tempus - exiguum id fuit - muniendis castris convehendisque commeatibus consumpsit, et omnia imperia milites cum inpigre, tum haudquaquam abiecto animo exequebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 537:1)
inde verso repente in iram luctu discurrunt ad arma ac velut accensi rabie discurrunt ad portas et in hostem neglegenter atque incomposite venientem incurrunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 541:1)
inde in castra avidos adhuc caedisque et sanguinis reduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 544:2)
inde signa canunt et tollitur clamor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 577:1)
diuque tenuisset, ni cruenta scuta Romanorum visa indicium alterius cladis Poenis atque inde pavorem iniecissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 584:1)
ceterum inde primum initium mirandi Graecarum artium opera licentiaeque huius sacra profanaque omnia vulgo spoliandi factum est, quae postremo in Romanos deos, templum id ipsum primum quod a Marcello eximie ornatum est, vertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 595:1)
inde revocatus seditione Numidarum in castris facta, cum trecenti ferme eorum Heracleam Minoam concessissent, ad mitigandos revocandosque eos profectus magno opere monuisse duces dicitur ne absente se cum hoste manus consererent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 604:2)
victor inde Syracusas rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 614:3)
facinus indignum esse Cannensem exercitum, quod ex acie fugerit, in Siciliam deportatum, ne prius inde dimittatur quam hostis ex Italia decesserit, et hoc idem in Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 29:3)
inde alia spes ab reo temptata est, si adesse in iudicio Q. Fulvius frater posset, florens tum et fama rerum gestarum et propinqua spe Capuae potiundae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 42:1)
pedestris inde acies ex equitatu repente in hostium equites incurrit, iaculaque cum impetu alia super alia emittunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 52:1)
inde equitatu quoque superior Romana res fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 54:1)
multa secum quonam inde ire pergeret volventi subiit animum impetus caput ipsum belli Romam petendi, cuius rei semper cupitae praetermissam occasionem post Cannensem pugnam et alii volgo fremebant et ipse non dissimulabat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 95:1)
inde navis in flumine Volturno conprehensas subigi ad id quod iam ante praesidii causa fecerat castellum iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 101:1)
inde cum Hannibalem Latina via iturum satis comperisset, ipse per Appiae municipia quaeque propter viam sunt, setiam, Coram, Lavinium praemisit, ut commeatus paratos et in urbibus haberent et ex agris deviis in viam proferrent, praesidiaque in urbes contraherent, ut sua cuique res publica in manu esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 113:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION