라틴어 문장 검색

Has inter pingues terrenique colles - neque enim facile usquam saxum etiam si quaeratur occurrit - planissimis campis fertilitate non cedunt, opimamque messem serius tantum, sed non minus percoquunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 8:3)
In fine cubiculum, cui non minus iucundum prospectum cryptoporticus ipsa quam vineae praebent.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 30:2)
Amisit enim filiam, quae non minus mores eius quam os vultumque referebat, totumque patrem mira similitudine exscripserat.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 9:2)
nec tamen adhuc possum pronuntiare, utrum sit difficilius capere aliquid an scribere.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 18 2:2)
Quamdiu ego trans Padum tu in Piceno, minus te requirebam;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 1 1:1)
Nam tu quoque amore communium soles emendari cupere quae iam corrigere difficile est.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 9:3)
petit cum multis, cum bonis, quos ut gloriosum sic est difficile superare.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 6 1:4)
Indignatiunculam, quam in cuiusdam amici auditorio cepi, non possum mihi temperare quo minus apud te, quia non contigit coram, per epistulam effundam.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 17 1:1)
est enim res difficilis ardua fastidiosa, et quae cos a quibus contemnitur invicem contemnat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 17 5:2)
Praecesserat per multos dies tremor terrae, minus formidolosus quia Campaniae solitus;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 3:1)
Possem gloriari non gemitum mihi, non vocem parum fortem in tantis periculis excidisse, nisi me cum omnibus, omnia mecum perire misero, magno tamen mortalitatis solacio credidissem.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 17:1)
Nam defensus expeditissime accusavit vehementer, nec minus acer quam bonus et sincerus apparuit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 22 6:1)
Quod factum ne mihi quidem, qui municeps, nisi proxime auditum est, non quia minus illo clarissimo Arriae facto, sed quia minor ipsa.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 24 5:1)
Avidius Quietus, qui me unice dilexit et - quo non minus gaudeo - probavit, ut multa alia Thraseae - fuit enim familiaris - ita hoc saepe referebat, praecipere solitum suscipiendas esse causas aut amicorum aut destitutas aut ad exemplum pertinentes.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 29 1:1)
'Commode agendo factum est ut saepe agerem, saepe agendo ut minus commode', quia scilicet assiduitate nimia facilitas magis quam facultas, nec fiducia sed temeritas paratur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 29 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION