라틴어 문장 검색

Carissimis enim irascimur, quod minora nobis praestiterint quam mente conceperimus quamque alii tulerint, cum utriusque rei paratum remedium sit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 179:3)
Quin potius vitam brevem colligis placidamque et tibi et ceteris praestas ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 241:1)
" Numquid vis amplius, quam ut me similem ducibus meis praestem ?
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 7:2)
Haec qui contemplatur, quid deo praestat ?
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 22:9)
quae quid in nobis efficere possit scies, si aspexeris quantum nationibus nudis et inopia fortioribus labor praestet.
(세네카, De Providentia, book 1 49:4)
placet honores fascisque non scilicet purpura aut virgis abductum capessere, sed ut amicis propinquisque et omnibus civibus, omnibus deinde mortalibus paratior utiliorque sim.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 11:2)
Quae omnia graviora sunt, ubi odio infelicitatis operosae ad otium perfugerunt, ad secreta studia, quae pati non potest animus ad civilia erectus agendique cupidus et natura inquies, parum scilicet in se solaciorum habens ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 28:1)
An ille plus praestat, qui inter peregrinos et cives aut urbanus praetor adeuntibus adsessoris verba pronuntiat, quam qui quid sit iustitia, quid pietas, quid patientia, quid fortitudo, quid mortis contemptus, quid deorum intellectus, quam tutum gratuitumque bonum sit bona conscientia ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 39:1)
Quos scilicet vacuos, quantum fieri poterit, a cupiditatibus eligemus ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 67:3)
At qui sciet hoc sibi cum conciperetur statim condictum, vivet ad formulam et simul illud quoque eodem animi robore praestabit, ne quid ex iis, quae eveniunt, subitum sit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 102:2)
" Qui tranquille volet vivere, nec privatim agat multa nec publice," ad supervacua scilicet referentem.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 118:2)
Nihil ergo magis praestandum est, quam ne pecorum ritu sequamur antecedentium gregem, pergentes non quo eundum est, sed quo itur.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 4:1)
" Primum non, si voluptatem praestatura virtus est, ideo propter hanc petitur ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 44:2)
non enim hanc praestat, sed et hanc, nec huic laborat, sed labor eius, quamvis aliud petat, hoc quoque adsequetur.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 44:3)
Expectabo scilicet, ut quicquam malivolentiae inviolatum sit, cui sacer nec Rutilius fuit nec Cato ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 93:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION