라틴어 문장 검색

itaque tanto ardore certamen initum est ut domitor ille totius Hispaniae exercitus ab unius oppidi iuventute saepe repulsus a muris haud satis decoro proelio trepidaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 299:1)
neque erat ulla satis firma statio opposita, quia nihil minus quam ut egredi obsessi moenibus auderent timeri poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 339:1)
stipendiumne diebus paucis imperatore aegro serius numeratum satis digna causa fuit cur patriae indiceretis bellum, cur ad Ilergetes descisceretis a populo Romano, cur nihil divinarum humanarumve rerum inviolatum vobis esset?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 435:2)
itaque quod ad universos vos attinet, si erroris paenitet, satis superque poenarum habeo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 440:1)
iam fretum intrabat quinqueremis cum Laelius et ipse in quinqueremi ex portu Carteiae sequentibus septem triremibus evectus in Adherbalem ac triremes invehitur, quinqueremem satis credens deprensam rapido in freto in adversum aestum reciprocari non posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 452:1)
si quidem eundem Scipionem ducem in Africam Romani mittant, satis sperare perbrevis aevi Carthaginem esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 522:1)
Ibi cum interdiu milites in navibus tenuisset, nocte in litus expositos ad partem eam muri qua capta Carthago ab Romanis fuerat, ducit, nec praesidio satis valido urbem teneri ratus et aliquos oppidanorum ad spem novandi res aliquid moturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 530:1)
satis sit semel creditum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 628:3)
"quid porro, si satis confisi Carthaginienses consensu Africae, fide sociorum regum, moenibus suis, cum tuo exercitusque tui praesidio nudatam Italiam viderint, ultro ipsi novum exercitum in Italiam aut ex Africa miserint, aut Magonem, quem a Baliaribus classe transmissa iam praeter oram Ligurum Alpinorum vectari constat, Hannibali se coniungere iusserint?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 633:1)
quae ad rem publicam pertinent et bellum quod instat et provincias de quibus agitur dixisse satis est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 682:1)
praeparatis omnibus ad bellum Syracusas, nondum ex magnis belli motibus satis tranquillas, venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 16:1)
inter cornua et mediam aciem intervalla patentia satis late fecerant qua equitatum, ubi tempus esset, emitterent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 33:3)
nec quot naves vidissent, nec quanta manus agros popularetur satis gnari omnia in maius metu augente accipiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 55:1)
classem credere profectam a Carthagine, cum qua absente Scipione non satis tutum esset contrahi certamen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 71:4)
satis scire Sp.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 77:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION