라틴어 문장 검색

mollissimo genere poenae contentum esse debere patrem dixit in filio adulescentulo impulse in id scelus, in quo se, quod proximum erat ab innocentia, timide gessisset ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 96:2)
Facile enim lassaretur furor, si per se sibi satis faceret et si mortis periculo vim suam effunderet.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 115:3)
Quis huic audeat struere aliquod periculum ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 119:3)
Summa enim prudentia altissimi viri et rerum naturae peritissimi maluerunt velut incredibile scelus et ultra audaciam positum praeterire quam, dum vindicant, ostendere posse fieri;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 135:4)
deinde apparuit, quantum periculum immineret, si servi nostri numerare nos coepissent.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 138:2)
Crudelitatem privatorum quoque serviles manus sub certo crucis periculo ultae sunt ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 147:1)
non convivia securi ineunt, in quibus lingua sollicite etiam ebriis custodienda est, non spectacula, ex quibus materia criminis ac periculi quaeritur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 148:5)
In hoc leviore periculo erratur, sed par error est a vero recedendum.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 17:6)
Transeo tot pericula, tot metus, quos sine intervallo in te incursantis pertulisti.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 11:2)
Si huic illa simplex admirandis virtutibus contigisset antiquitas, quanto ingeniorum certamine celebraretur uxor, quae, oblita imbecillitatis, ob- lita metuendi etiam firmissimis maris, caput suum periculis pro sepultura obiecit et, dum cogitat de viri funere, nihil de suo timuit !
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 136:2)
maior est amor, qui pari periculo minus redimit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 136:5)
Illo moderante terras et ostendente quanto melius beneficiis imperium custodiatur quam armis, illo rebus humanis praesidente non est periculum, ne quid perdidisse te sentias ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 73:1)
at illorum carnificum cito scelera quoque, quibus solis memoriam meruerunt, tacebuntur.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 5:3)
Videbis hic inquietis et sine vento fluctuantibus aquis innare excedenti ter- restria magnitudine animalia, quaedam gravia et alieno se magisterio moventia, quaedam velocia et concitatis perniciora remigis, quaedam haurientia undas et magno praenavigantium periculo efflantia.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 106:1)
venenum ille dando sceleri se obligavit, etiam si non nocuit ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 39:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION