라틴어 문장 검색

alius enim alia ratione explicaverunt, quod Delo imperaverat responsis Apollo, uti arae eius, quantum haberent pedum quadratorum, id duplicarentur, et ita fore uti, qui essent in ea insula, tunc religione liberarentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말44)
Nunc de ceteris sideribus, quae sunt dextra ac sinistra zonam signorum meridiana septentrionalique parte mundi stellis disposita figurataque, dicam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 3장16)
ab eo non longe conformata est virgo, cuius supra umerum dextrum lucidissima stella nititur, quam nostri provindemiatorem, Graeci προτρυγητήν vocant;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 4장2)
manus Andromedae dextra supra Cassiepiae simulacrum est constituta, laeva aquilonalem piscem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 4장9)
ab ea autem volucris, cuius pinna dextra Cephei manum attingit et sceptrum, laeva supra Cassiepiae innititur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 4장15)
sub avis cauda pedes equi sunt subiecti.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 4장16)
eum medium ophiuchos in manibus tenet serpentem, laevo pede calcans mediam frontem scorpionis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 4장18)
Pes ingeniculati adit fulcitve capitis tempus serpentis, cuius per vipereos flexus minor arctorum, qui septentriones dicuntur, inplicatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 4장21)
ima vero circum cynosurae caput iniecta est flexu porrectaque proxime eius pedes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 4장30)
arieti et piscibus cetus est subiectus, a cuius crista ordinate utrisque piscibus disposita est tenuis fusio stellarum, quae graece vocitantur ἁρπεδόναι. magnoque intervallo introrsus pressus nodus serentium attingit summam ceti cristam [esse fuit]. per speciem stellarum flumen profluit, initium fontis capiens a laevo pede Orionis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 5장15)
Deinde in quibus locis secant lineae paralleloe lineam eam quae dicitur horizon, in dexteriore parte erit littera S, in sinisteriore T. et ab littera S ducatur linea parallelos axoni ad extremum <dextrum> hemicyclium, ubi erit littera V;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 7장24)
Traiecti autem ab exteriore parte feruntur dextra sinistra tympanum in axe ibique, ut haereant, conligantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장29)
sub retinaculo chelonia duo figuntur, troclea funibus supra chelonia religatur, sub troclea regula longa circiter pedes duos, lata digitos sex, crassa quattuor supponitur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장34)
fecit enim rotas circiter pedum duodenum et epistyliorum capita in medias rotas inclusit;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장55)
dextra autem ac sinistra cocleam tigna conlocantur in capitibus utraque parte habentia transversaria confixa.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 6장17)

SEARCH

MENU NAVIGATION