라틴어 문장 검색

ipsis quoque Aetolis plura socium quam hostem ademisse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 435:1)
aut bello vincendum aut melioribus parendum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 439:2)
ea nunc singulas illustres, nunc simul plures genere inter se iunctas accersendo blandiendoque ac minando non aurum modo iis, sed postremo vestem quoque mundumque omnem muliebrem ademit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 514:1)
pedite inter finitimos vincebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 79:3)
laevo cum omni levi armatura in hostem vadit, simul admonens cum iisdem Macedonibus pugnaturos quos ad Epiri fauces, montibus fluminibusque saeptos, victa naturali difficultate locorum expulissent acieque expugnassent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 83:3)
cum iis quos P. Sulpicii prius ductu obsidentes in Eordaeam aditum vicissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 85:1)
dextero cornu rex loci plurimum auxilio, ex iugis altioribus pugnans, vincebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 98:1)
unus e tribunis militum ex tempore capto consilio, cum viginti signorum militibus, relicta ea parte suorum quae haud dubie vincebat, brevi circuitu dextrum cornu hostium aversum invadit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 103:2)
deinde, ut accepit hunc morem esse Macedonum tradentium sese, parcere victis in animo habebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 111:1)
et illos prioribus omnibus conciliis colloquiisque de condicionibus pacis semper, non ut ad internecionem bellaretur, disseruisse, et Romanos, praeter vetustissimum morem victis parcendi praecipuum clementiae documentum dedisse pace Hannibali et Carthaginiensibus data.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 134:1)
victis deinde proelio uno Gallis, quae tum gens recenti adventu terribilior Asiae erat, regium adscivit nomen, cuius magnitudini semper animum aequavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 268:1)
hae inter consules tribunosque altercationes biduum tenuerunt, victique perseverantia tribunorum consules separatim rettulerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 285:1)
Amynandrum tenere iusserunt castella quae per belli tempus Philippo capta ademisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 424:2)
Aetolorum principes alii leniter questi sunt quod non idem erga suam gentem Romanorum animus esset post victoriam qui in bello fuisset, alii ferocius incusarunt non modo vinci sine Aetolis Philippum, sed ne transire quidem in Graeciam Romanos potuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 435:1)
ad quaerendam opprimendamque M'. Acilius Glabrio praetor, cui inter cives peregrinosque iurisdictio obtigerat, cum una ex duabus legione urbana est missus, alios . . . , alios iam congregatos pugnando vicit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 440:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION