라틴어 문장 검색

atque utinam posito dicar amore rudis!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 95)
plus in amore valet Mimnermi versus Homero:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 97)
carmina mansuetus lenia quaerit Amor.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 98)
nullus Amor cuiquam facilis ita praebuit alas, ut non alterna presserit ille manu.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 915)
acrius illa subit, Pontice, si qua tuast, quippe ubi non liceat vacuos seducere ocellos, nec vigilare alio limine cedat Amor.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 917)
dicere quo pereas saepe in amore levat.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 922)
O iucunda quies, primo cum testis amori affueram vestris conscius in lacrimis!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 101)
non nihil egit Amor.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1010)
at quo sis humilis magis et subiectus amori, hoc magis effectu saepe fruare bono.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1014)
ecquis in extremo restat amore locus?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 112)
non quia perspecta non es mihi cognita fama, sed quod in hac omnis parte timetur amor.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 115)
ah pereant Baiae, crimen amoris, aquae!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1113)
nec mihi consuetos amplexu nutrit amores Cynthia, nec nostra dulcis in aure sonat.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 123)
quantus in exiguo tempore fugit amor!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1211)
felix, qui potuit praesenti flere puellae (non nihil aspersus gaudet Amor lacrimis), aut, si despectus, potuit mutare calores (sunt quoque translato gaudia servitio). mi neque amare aliam neque ab hac desistere fas est:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1213)

SEARCH

MENU NAVIGATION