라틴어 문장 검색

quod si hic nescit quid didicerit aut nomina oblitus est, at tu, Aemiliane, cede huc, dic quid aduocato tuo mandaueris, exhibe pueros.
(아풀레이우스, 변명 44:12)
quod si forte patronus tuus uerbo prolapsus est et nullos pueros habes quos producas, saltem XIIII seruis quos exhibui ad aliquid utere.
(아풀레이우스, 변명 44:16)
dudum enim, cum haec agitarentur et illi incantatam mulierem dicerent, medicus qui adfuerat abnueret, quaesisti tu nimis quam prudenter, quod mihi emolumentum fuerit incantandi.
(아풀레이우스, 변명 46:7)
ita enim pulchre ac perseueranter tertio quaesisti, ut qui scires omnium factorum rationes diligentius examinandas ac saepius causas quaeri, facta concedi, eoque etiam patronos litigatorum causidicos nominari, quod cur quaeque facta sint expediant.
(아풀레이우스, 변명 46:16)
frustra igitur an factum sit anquiritur, quod nullam malam causam habuit ut fieret.
(아풀레이우스, 변명 46:19)
eum nostri non modo maiorem et comitialem, uerum etiam diuinum morbum, ita ut Graeci ἱερα`ν νόσον, uere nuncuparunt, uidelicet quod animi partem rationalem, quae longe sanctissimast, eam uiolet.
(아풀레이우스, 변명 48:10)
at tu fortasse te putas sanum, quod non domi contineris, sed insaniam tuam, quoquo te duxerit, sequeris.
(아풀레이우스, 변명 50:3)
inuenies non permultum interesse, nisi quod Thallus sibi, tu etiam aliis furis.
(아풀레이우스, 변명 50:5)
quodne Pontianus nescierit, qui indiuiduo contubernio mecum uixit, id te scire, quem numquam uiderim nisi pro tribunali?
(아풀레이우스, 변명 51:23)
denique ut, quod non uidisti, id tale fuerit, quale dicis:
(아풀레이우스, 변명 51:25)
Tibi adeo permitto, finge quiduis, eminiscere, excogita, quod possit magicum uideri:
(아풀레이우스, 변명 52:1)
si accusatum, tute argue quae dicis, si interrogatum, noli praeiudicare, quid fuerit, quod ideo te necesse est interrogare, quia nescis.
(아풀레이우스, 변명 52:14)
Haec quanta sint et cuiusce modi, Maxime, quantusque campus calumniis hoc Aemiliani tramite aperiatur, quantique sudores innocentibus hoc uno sudariolo adferantur, possum equidem pluribus disputare, sed faciam quod institui:
(아풀레이우스, 변명 53:1)
etiam quod non necesse est confitebor et interrogatus ab Aemiliano respondebo.
(아풀레이우스, 변명 53:2)
uel unius Liberi patris mystae qui adestis scitis, quid domi conditum celetis et absque omnibus profanis tacite ueneremini.
(아풀레이우스, 변명 53:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION