라틴어 문장 검색

Gaudeat adversis femina virque tuis . Accedat lacrimis odium , dignusque puteris , Qui mala cum tuleris plurima , plura feras . Sitque , quod est rarum , solito defecta favore Fortunae facies invidiosa tuae . Causaque non desit , desit tibi copia mortis :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 6:2)
Unguibus et rostro crudus trahet ilia vultur Et scindent avidi perfida corda canes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 8:5)
Neve sine exemplis aevi cruciere prioris, Sint tua Troianis non leviora malis . Quantaque clavigeri Poeantius Herculis heres, Tanta venenato vulnera crure geras . Nec levius doleas , quam qui bibit ubera cervae, Armatique tulit vulnus , inermis opem . Quique ab equo praeceps in Aleia decidit arva, Exitio facies cui sua paene fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 12:7)
Ut qui Bistoniae templo cecidere Minervae, Propter quod facies nunc quoque tecta deaest:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 18:1)
Obruta mole sua cum corpora dira iacerent, perfusam multo natorum sanguine Terram inmaduisse ferunt calidumque animasse cruorem, et, ne nulla suae stirpis monimenta manerent, in faciem vertisse hominum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 19:3)
inque brevi spatio superorum numine saxa missa viri manibus faciem traxere virorum, et de femineo reparata est femina iactu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 41:11)
Cetera diversis tellus animalia formis sponte sua peperit, postquam vetus umor ab igne percaluit solis, caenumque udaeque paludes intumuere aestu, fecundaque semina rerum vivaci nutrita solo ceu matris in alvo creverunt faciemque aliquam cepere morando.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 44:1)
Interea medios Iuno despexit in agros et noctis faciem nebulas fecisse volucres sub nitido mirata die, non fluminis illas esse, nec umenti sensit tellure remitti;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 61:1)
facies non omnibus una, non diversa tamen, qualem decet esse sororum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 3:6)
" Protinus induitur faciem cultumque Dianae atque ait:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 35:4)
Vindicet antiquam faciem vultusque ferinos detrahat, Argolica quod in ante Phoronide fecit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 42:10)
Quae postquam frustra temptata, rogumque parari vidit et arsuros supremis ignibus artus, tum vero gemitus (neque enim caelestia tingi ora licet lacrimis) alto de corde petitos edidit, haud aliter quam cum spectante iuvenca lactentis vituli, dextra libratus ab aure tempora discussit claro cava malleus ictu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 48:3)
Iam mihi subduci facies humana videtur, iam cibus herba placet, iam latis currere campis impetus est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 52:11)
pariterque novata est et vox et facies nomen quoque monstra dedere.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 53:4)
sceptri gravitate relicta ille pater rectorque deum, cui dextra trisulcis ignibus armata est, qui nutu concutit orbem, induitur faciem tauri mixtusque iuvencis mugit et in teneris formosus obambulat herbis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 69:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION