라틴어 문장 검색

ibi praeparata oratione Minnio specioso titulo inquit uti vos, Romani, Graecarum civitatium liberandarum video, sed facta vestrae orationi non conveniunt, et aliud Antiocho iuris statuitis, alio ipsi utimini.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 176:1)
qui enim magis Zmyrnaei Lampsacenique Graeci sunt quam Neapolitani et Regini et Tarentini, a quibus stipendium, a quibus naves ex foedere exigitis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 177:1)
cur Syracusas atque in alias Siciliae Graecas urbes praetorem quotannis cum imperio et virgis et securibus mittitis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 178:1)
Brutti ceperant de Graecis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 479:4)
ubi et in fano lucoque ea religione et eo iure sancto, quo sunt templa, quae asyla Graeci appellant, et nondum aut indicto bello aut ita commisso, ut strictos gladios aut sanguinem usquam factum audissent, cum per magnum otium milites alii ad spectaculum templi lucique versi, alii in littore inermes vagarentur, magna pars per agros lignatum pabulatumque dilapsa esset,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 598:1)
quippe illic Macedones Thracesque et Illyrii erant, ferocissimae omnes gentes, Syri et Asiatici Graeci sunt, vilissima genera hominum et servituti nata;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 210:1)
prope dicentem interfatus Romanum non in servitutem inquit, sed in fidem tuam nos tradidimus, et certum habeo te imprudentia labi, qui nobis imperes, quae moris Graecorum non sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 329:1)
ad ea consul nec hercule inquit magnopere nunc euro quid Aetoli satis ex more Graecorum factum esse censeant, dum ego more Romano imperium inhibeam in deditos modo decreto suo, ante armis victos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 330:1)
veterani omnes et periti belli erant, et ipse dux Philopoemenis, summi tum omnium Graecorum imperatoris, discipulus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 222:1)
agent enim causam civitatium Graecarum, et liberari eas dicent debere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 605:1)
non, quae in solo antiquo sunt, Graecae magis urbes sunt quam coloniae earum, illinc quondam profectae in Asiam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 649:1)
Graeci suam fortunam, vestros animos gerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 655:2)
sed haec, quibus insolita atque insueta sunt, Graeci et Phryges et Cares timeant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 206:1)
hoc tamen feliciter evenit, quod sicut vim adversus vos nequaquam, ita famam apud Graecos parem illi antiquae obtinent, cum qua venerunt, bellique gloriam victores eandem inter socios habebitis, quam si servantes antiquum specimen animorum Gallos vicissetis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 220:1)
hoc omne per Graecorum colonias pacatum iter fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 512:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION