라틴어 문장 검색

" Non est quod dubites, an attollere se homo natus supra humana possit, an dolores, damna, ulcerationes, vulnera, magnos motus rerum circa se frementium securus aspiciat et dura placide ferat et secunda moderate, nec illis cedens nec his fretus, unus idemque inter diversa sit nec quicquam suum nisi se putet, et se quoque ea parte qua melior est.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 29:1)
Quod inter gladiatores fortissimos, quorum alter premit vulnus et stat in gradu, alter respiciens ad clamantem populum significat nihil esse et intercedi non patitur.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 84:6)
Contumelias et verba probrosa et ignominias et cetera dehonestamenta velut clamorem hostium ferat et longinqua tela et saxa sine vulnere circa galeas crepitantia ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 101:5)
quorum aliqua in illis quoque exstant vestigia, ceterum humanorum pectorum propria bona malaque sunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 21:3)
Ira, ut diximus, avida poenae est, cuius cupidinem inesse pacatissimo hominis pectori minime secundum eius naturam est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 31:2)
nam, ut dicit Zenon, in sapientis quoque animo, etiam eum vulnus sanatum est, cicatrix manet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 98:4)
Quid capillos avellere, femur pectusque percutere ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 118:4)
Atqui hoc dicit, illam extolli vult et deprimi, quoniam laetitia ob recte factum clara magnificaque est, ira ob alienum peccatum sordida et angusti pectoris est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 30:3)
Praeter oculos eunt, adeoque in publicum missa nequitia est et in omnium pectoribus evaluit, ut innocentia non rara sed nulla sit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 43:7)
Leonum quam pavida sunt ad levissimos sonos pectora !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 60:2)
Volunt itaque quidam ex nostris iram in pectore moveri effervescente circa cor sanguine ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 98:1)
causa cur hic potissimum adsignetur irae locus non alia est, quam quod in toto corpore ealidis- simum pectus est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 98:2)
Numquid velit quisquam tam graviter hostem ferire, ut relinquat manum in vulnere et se ab ictu revocare non possit ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 192:1)
concutietur crebro spiritu pectus, rabida vocis eruptio colla distendet;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 194:6)
Quanto illi intra pectus terribilior vultus est, acrior spiritus, intentior impetus, rupturus se nisi eruperit !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 195:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION