라틴어 문장 검색

aliter enim P. Clodius, aliter Appius Caecus, aliter Caecilianus ille, aliter Terentianus pater fingitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 40:3)
petere consulatum C. Antonium, quem sibi collegam fore speraret, hominem et familiarem et omnibus necessitudinibus circumventum;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 21장4)
ad hoc collegam suum Antonium pactione provinciae perpulerat, ne contra rem publicam sentiret;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 26장5)
P. Lucullus et L. Annius tribuni plebis resistentibus collegis continuare magistratum nitebantur, quae dissensio totius anni comitia impediebat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 37장2)
Is ubi primum magistratum ingressus est, alia omnia sibi cum collega ratus, ad bellum, quod gesturus erat, animum intendit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 43장2)
Cum civibus primum, deinde eum collegis, novissime eum adfinibus coactus armis decernere mari terraque sanguinem fudit.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 22:1)
Cum hoc aetatis esset, quod tu nunc es, duodevicensimum egressus annum, iam pugiones in sinum amicorum absconderat, iam insidiis M. Antonii consulis latus petierat, iam fuerat collega proscriptionis.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 51:4)
M. Antonius avus meus, nullo minor nisi eo a quo victus est, tunc cum rem publicam constitueret et triumvirali potestate praeditus nihil supra se videret, exceptis vero duobus collegis omnia infra se cerneret, fratrem interfectum audivit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 94:1)
Lucium si vis Bibulum et C. Caesarem - videbis inter collegas inimicissimos concordem fortunam.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 77:5)
Bibulus tamen, qui toto honoris sui anno ob invidiam collegae domi latuerat, postero die quam geminum funus renuntiatum est, processit ad solita imperii officia.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 78:2)
Appia cur totiens te via Lanuvium?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 326)
te prece ruricola expetiit, te foedere iunctus adsensu, te castra tubis, te curia plausu, te punctis scripsere tribus collegaque misit te nobis regnumque tibi;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 6)
suffragia tot sunt quanta legit mundus, fateor, trepidavimus omnes, ne vellet collega pius permittere voto publica vota tuo.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 7)
Ante tamen quam te socium collega crearet, perstrinxisse libet quos Illyris ora triumphos viderit, excisam quae se Valameris ab armis forte ducis nostri vitio deserta gemebat.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 97)
nuper ferus hostis aperto errabat lentus pelago, postquam ordine vobis ordo omnis regnum dederat, plebs, curia, miles, et collega simul.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 165)

SEARCH

MENU NAVIGATION