라틴어 문장 검색

Piscinas autem quam refertas habuerint pretiosissimis piscibus Romani illi nobilissimi principes, Lucullus Philippus et Hortensius, quos Cicero piscinarios appellat, etiam illud indicium est, quod M. Varro in libro de agricultura refert M. Catonem qui post Uticae periit, cum heres testamento Luculli esset relictus, pisces de piscina eius quadraginta milibus vendidisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 6:1)
Et, ne vilior sit testis poeta, accipite adsertore Cicerone in quo honore fuit hic piscis apud P. Scipionem Africanum illum et Numantinum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 3:1)
Haec sunt in dialogo de fato verba Ciceronis:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 3:2)
Sed et Cicero Oeconomicon libro tertio:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 4:4)
Revera enim plerumque efficit causa ut res aut atrox aut miserabilis videatur, ut Cicero in Verrem, qui ob sepulturam in carcere necatorum a parentibus rogabatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 1:2)
Ad pathos movendum nec duos illos praetermisit locos quos rhetores appellant a modo et a materia.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 12:1)
Cicero Verri, cum nudum quendam dicit ab eo statuae inpositum.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 13:3)
Sed et materia apud rhetoras pathos movet, ut dum queritur Cicero flammam ex lignis viridibus factam atque ibi inclusum fumo necatum.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 17:2)
Dicas mihi, inquit, volo, doctorum optime, si concedimus, sicuti necesse est, oratorem fuisse Virgilium, si quis nunc velit orandi artem consequi, utrum magis ex Virgilio an ex Cicerone proficiat?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 2:2)
Ecce enim in Cicerone vestro unus eloquentiae tenor est, ille abundans et torrens et copiosus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 4:4)
copiosum, in quo Cicero dominatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 7:2)
Intra ipsum enim mihi visum est, si dicerem decem rhetorum qui apud Athenas Atticas floruerunt stilos inter se diversos hunc unum permiscuisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 20:2)
Sensus hic in Catone Ciceronis est his verbis:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 33:4)
Proximus huic longo, sed proximus, intervallo Cicero in Bruto:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 34:2)
Nonnullis magistratibus in oppido id genus umbraculi concessum, et Cicero in quinto de legibus:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION