라틴어 문장 검색

Octavius kalendis Decembribus de rege Perseo navalem triumphum egit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 514:2)
Puta itaque ex illa arce caelesti patrem tuum Marcia, cui tantum apud te auctoritatis erat quantum tibi apud filium tuum, non illo ingenio, quo civilia bella deflevit, quo proscribentis in aeternum ipse proscripsit, sed tanto elatiore, quanto est ipse sub- limior, dicere ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 154:1)
commentus est Antonius quemadmodum quod non poterat cum Cicerone proscribere, a Cicerone proscriberetur.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 1:11)
nam et uicus celeberrima parte oppidi iam pridem Octauius uocabatur et ostendebatur ara Octauio consecrata, qui bello dux finitimo, cum forte Marti rem diuinam faceret, nuntiata repente hostis incursione semicruda exta rapta foco prosecuit atque ita proelium ingressus uictor redit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 1장 1:2)
decedens Macedonia, prius quam profiteri se candidatum consulatus posset, mortem obiit repentinam, superstitibus liberis Octauia maiore, quam ex Ancharia, et Octauia minore item Augusto, quos ex Atia tulerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 4장 1:1)
patrem meum, cum proscriptus non esset, iugulastis, occisum in proscriptorum numerum rettulistis, me domo mea per vim expulistis, patrimonium meum possidetis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 11장 3:2)
Octavium, sicut praefuisset, praeesse vellet, Octavio pro praetore in eum annum imperium esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 550:3)
Octavio conlega, qui devinctus erat fasciis et multis medicamentis propter dolorem artuum delibutus, 'numquam,' inquit,' Octavi, conlegae tuo gratiam referes:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 60장 1:2)
His adiunctis navibus longis et numero classis aucto militibus veteranis impositis, quorum magnam copiam habebat ex omnibus legionibus, qui numero aegrorum relicti erant Brundisi, cum exercitus in Graeciam transportaretur, profectus est in Illyricum maritimasque non nullas civitates, quae defecerant Octavioque se tradiderant, partim recipiebat, partim remanentis in suo consilio praetervehebatur nec sibi ullius rei moram necessitatemque iniungebat quin quam celerrime posset ipsum Octavium persequeretur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 44:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION