라틴어 문장 검색

iis prius Marcio audito, qui ad res Graeciae Macedoniaeque visendas missus erat, responsa data sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 17:2)
ingentem ea res fremitum Macedonia tota fecit, relinquentesque penates suos cum coniugibus ac liberis pauci dolorem continebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 24:1)
Perseus enim cum in dies magis cerneret favorem et dignitatem Demetrii fratris apud multitudinem Macedonum crescere et gratiam apud Romanos, sibi spem nullam regni superesse nisi in scelere ratus ad id unum omnes cogitationes intendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 45:1)
tum Perseus quid ista prosunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 54:1)
praeferuntur primo agmini arma insignia omnium ab ultima origine Macedoniae regum, deinde rex ipse cum liberis sequitur, proxima est regia cohors custodesque corporis, postremum agmen Macedonum cetera claudit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 60:2)
latera regis duo filii iuvenes cingebant, Perseus iam tricesimum annum agens, Demetrius quinquennio minor, medio iuventae robore ille, flore, fortunati patris matura suboles, si mens sana fuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 62:1)
id aegre patiente Perseo laetari prudentes amici eius, eamque rem ipsam dicere praebituram causam criminandi iuvenis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 65:2)
convivium eo die sodalium qui simul decurrerant uterque habuit, cum vocatus ad cenam ab Demetrio Perseus negasset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 67:1)
ad has excipiendas voces speculator ex convivis Persei missus cum incautior obversaretur, exceptus a iuvenibus forte triclinio egressis male mulcatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 70:1)
postero die Perseus, cum primum conveniendi potestas patris fuit, regiam ingressus perturbato vultu in conspectu partis tacitus procul constitit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 77:1)
tum Perseus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 98:1)
huic spei tuae obstat aetas mea, obstat gentium ius, obstat vetustus Macedoniae mos, obstat vero etiam patris iudicium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 105:3)
nec me nec te incolumi Macedoniam suam futuram sperant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 118:6)
si me scelus fratris, te senectus absumpserit, aut ne ea quidem expectata fuerit, regem regnumque Macedoniae sua futura sciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 119:1)
si quid extra Macedoniam tibi Romani reliquissent, mihi quoque id relictum crederem receptaculum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 119:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION