라틴어 문장 검색

"pinguia crura luto, planta mox undique magna calcor, et in digito clavus mihi militis haeret."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III98)
ipse capillato diffusum consule potat, calcatamque tenet bellis socialibus uvam, cardiaco numquam cyathum missurus amico;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V20)
tu calcas luce reversa coniugis urinam magnos visurus amicos.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI158)
"curramus praecipites et dum iacet in ripa, calcemus Caesaris hostem."
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X36)
"in mare nemo hunc abicit saeva dignum veraque Charybdi, fingentem inmanes Laestrygonas atque Cyclopas?"
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV7)
ludere se credunt ipsi tamen et puerilis exercere acies, quod nulla cadavera calcent.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV21)
Mox ubi circumfusa undique rostra viderunt,abiectis statim telis remis-que plausu undique pari, quod supplicantium signum fuit, vitam petiverunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PIRATICUM 13:3)
Quippe modo trecentarum quinquaginta navium dominus cum sex septemve fugiebat extincto praetoriae navis lumine, anulis in mare abiectis, pavens atque respectans, et tamen non timens nisi ne periret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM SEXTO POMPEIO 9:2)
At nos iugo a fortuna inposito subiacentem tamquam miserum vilemque calcamus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 9:1)
— Spargit rara ungula rores Sanguineos, mixtaque cruor calcatur arena.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XII. 1:2)
Proiecta si secundum consuetudinem dicatur, intellegitur abiecta:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 14:2)
Ille moras ferri, nervorum et vincula rumpit, Adfixam vellens oculo pendente sagittam Intrepidus, telumque suo cum lumine calcat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:62)
Semina foecundae segetis calcata perussit, Et non letiferas spirando perdidit auras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:7)
Properate mori, magnoque superbi Quamvis e parvis animo descendite bustis, Et Romanorum manes calcate deorum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 7:41)
Videor fluvios spectare cruoris, Calcatosque simul reges, sparsumque senatus Corpus, et immensa populos in caede natantes Sed mea fata moror, qui vos in tela ruentes Vocibus his teneo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:44)

SEARCH

MENU NAVIGATION