라틴어 문장 검색

Abiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum; et erunt vagi in nationibus.
(불가타 성경, 호세아서, 9장17)
Haec dicit Dominus: " Super tribus sceleribus Iudae et super quattuor verbum non revocabo: eo quod abiecerint legem Domini et mandata eius non custodierint C deceperunt enim eos idola sua, post quae abierant patres eorum C
(불가타 성경, 아모스서, 2장4)
qui contriverint super pulverem terrae capita pauperum et viam humilium declinaverint, et filius ac pater eius iverint ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum;
(불가타 성경, 아모스서, 2장7)
Et ego dixi: "Abiectus sum a conspectu oculorum tuorum; verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum".
(불가타 성경, 요나서, 2장5)
Et pervenit verbum ad regem Nineve; et surrexit de solio suo et abiecit pallium suum a se et indutus est sacco et sedit in cinere.
(불가타 성경, 요나서, 3장6)
propter quod et ego dedi vos contemptibiles et humiles omnibus populis, sicut non servastis vias meas et accepistis personam in lege.
(불가타 성경, 말라키서, 2장9)
Et distincta est pars exercitus regis super montes excelsos, et quidam per loca humilia; et ibant caute et ordinate.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장40)
Et confirmavit omnes humiles populi sui et legem exquisivit et abstulit omnem iniquum et malum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장14)
et, qui insepultos multos abiecerat, ipse illamentatus permansit nec exsequiis ullis neque patrio sepulcro participavit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장10)
Atqui talia contuleramus arma quae nisi prior abiecisses inuicta te firmitate tuerentur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IV 1:4)
Abiecit clipeum locoque motus
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VII 17:1)
Sed quoniam firmioribus remediis nondum tempus est, et eam mentium constat esse naturam ut quotiens abiecerint ueras, falsis opinionibus induantur, ex quibus orta perturbationum caligo uerum illum confundit intuitum, hanc paulisper lenibus mediocribusque fomentis attenuare temptabo, ut dimotis fallacium affectionum tenebris splendorem uerae lucis possis agnoscere.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:39)
Si perfidiam perhorrescis, sperne atque abice perniciosa ludentem;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:22)
Humilemque uicti subleuat fallax uultum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, II 4:1)
Humili domum memento
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VIII 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION