라틴어 문장 검색

quam bestiam capacem populosque devorantem, quam sanguinis Charybdem Iohannis execratur;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum23)
ternis dierum ac noctium processibus mansit ferino devoratus gutture;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium29)
ab ore vipereo infusum sic conbibit illa venenum coniuge Beliade, sic oscula devorat haustu interiusque rapit, sic felle libidinis ardens inpletur vitiis perituro mixta marito, tunc praegnans letale genus concepta maligni fert opera ingenii de semine conplicis hydri;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1151)
nec enim se segregat ipsa ante obitum vivis ex artubus aut fugit exul sanguinis et carnis penetralia seque medullis exuit abductamve abigit de pectore vitam, viscerea sed sede manens speculatur acutis omnia luminibus et, qua circumtulit acrem naturae levis intuitum nullo obice rerum disclusa, ante oculos subiectum prospicit orbem atque orbis sub mole situm sordens elementum.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1231)
at mihi Tartarei satis est si nulla ministri occurrat facies, avidae nec flamma gehennae devoret hanc animam mersam fornacibus imis.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1245)
cerne quam palam feroces hic domantur daemones, qui lupino capta ritu 1 devorant praecordia, strangulant mentes et ipsas seque miscent sensibus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.47)
laetus tumescit gaudio praefectus ac spem 1 devorat, aurum velut iam conditum domi maneret gestiens.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.44)
"coctum est, devora, et experimentum cape sit crudum an assum suavius."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.131)
"per solis ignes iuro, qui nostros dies reciprocatis administrat circulis, cuius recursu lux et annus ducitur, ignes parandos iam tibi tristis rogi, qui fine digno corpus istud devorent, quod perseverans tam resistit nequiter sacris vetustis, nec dolorum spiculis victum fatiscit, fitque poenis fortius."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1226)
"citius cadaver dentibus carpunt canes, longeque morsus vulturum efficacior ad devorandas carnis offas mortuae, languetis inbelli fame ac fatiscitis, gula est ferina, sed socors edacitas."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1337)
"si vana est quaestio, morte agito, huic abscide caput, crux istum tollat in auras viventesque oculos offerat alitibus, hos rape praecipites et vinctos conice in ignem, sit pyra quae multos devoret una reos."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.14)
Pax inde fugatis hostibus alma abigit bellum, discingitur omnis terror et avulsis exfibulat ilia zonis, vestis ad usque pedes descendens defluit imos, temperat et rapidum privata modestia gressum.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1179)
Inde ubi prima quies medio iam noctis abactae curriculo expulerat somnum, cum femina primum, cui tolerare colo vitam tenuique Minerva impositum, cinerem et sopitos suscitat ignes, noctem addens operi, famulasque ad lumina longo exercet penso, castum ut servare cubile coniugis et possit parvos educere natos:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 17:1)
Militia ex illa diversum ad litus abacti Atrides Protei Menelaus adusque columnas exsulat, Aetnaeos vidit Cyclopas Ulixes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 10:8)
quid tristes querimoniae, si non supplicio culpa reciditur, quid leges sine moribus vanae proficiunt, si neque fervidis pars inclusa caloribus mundi nec Boreae finitimum latus durataeque solo nives mercatorem abigunt, horrida callidi vincunt aequora navitae, magnum pauperies opprobrium iubet quidvis et facere et pati virtutisque viam deserit arduae?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 248)

SEARCH

MENU NAVIGATION