라틴어 문장 검색

Staphyla Nam cur me miseram verberas?
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 14)
coqui abstulerunt, comprehendite, vincite, verberate, in puteum condite.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 529)
qua me causa verberas?
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 47)
P. Quia enim intellego, duae unum expetitis palumbem, perii harundo alas verberat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 137)
Sed, pater, quod promisisti mihi, te quaeso ut memineris, ne illum verberes;
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 4197)
A. Ain, verbero?
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 428)
Tum piscatores, qui praebent populo pisces foetidos, qui advehuntur quadrupedanti crucianti cantherio, quorum odos subbasilicanos omnes abigit in forum, eis ego ora verberabo surpiculis piscariis, ut sciant, alieno naso quam exhibeant molestiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 241)
nam novom maritum et novam nuptam volo rus prosequi, novi hominum mores maleficos, ne quis eam abripiat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 4, scene 23)
si umquam posthac aut amasso Casinam aut occepso modo, ne ut eam amasso, si ego umquam adeo posthac tale admisero nulla causast, quin pendentem me, uxor, virgis verberes.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 5, scene 480)
Noli, amabo, verberare lapidem, ne perdas manum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 393)
vix foras me abripui atque effugi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 5, scene 19)
Pro deum atque hominum fidem, hocine pacto indemnatum atque intestatum me abripi?
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 5, scene 334)
nam si amabas, iam oportebat nasum abreptum mordicus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 325)
eho tu, eho tu, quin cavisti ne eam videret, verbero?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 2204)
Nescio, ita abripuit repente sese subito.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 239)

SEARCH

MENU NAVIGATION