라틴어 문장 검색

Tantum enim obtinendum est, quanto est opus, ut emisse videamur quo potiremur,non quo oneraremur ipsi atque aliis fruendum eriperemus more praepotentem, qui possident fines gentium, quos ne circumire quoque valent, sed proculcandos pecudibus et vastandos ac populandos feris derelinquunt aut occupatos nexu civium et ergastulis tenent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 3장 12:2)
At si triticeam in messem robustaque farra Exercebis humum solisque instabis aristis, Ante tibi Eoae Atlantides abscondantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 8장 1:3)
Absconduntur autem altero et tricesimo die post autumnale aequinoctium, quod fere conficitur VIIII Kal.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 8장 2:1)
Alii negant esse nudandam vitem, quo melius contra iniuriam ventorum ferarumque fructum abscondat:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 19:2)
Sed Germanicus cedentem in avia Arminium secu- tus, ubi primum copia fuit, evehi equites campumque quem hostis insederat eripi iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 63장1)
id ergo fas aviae interfectricem nepotis adspicere, adloqui, eripere senatui.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 17장3)
porro ob unius aut alterius imbecillum animum male eripi maritis consortia rerum secundarum adversarumque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 34장19)
non enim debere eripi patribus vim statuendi neque tantum maleficium impune habendum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 70장3)
tum paulatim ut aquam pabulumque eriperet contrahere claustra artaque circumdare;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 49장4)
atque interim, tribus omnino comitantibus - id repente solitudinis erat - spatium urbis pedibus emensa, vehiculo, quo purgamenta hortorum eripiuntur, Ostiensem viam intrat nulla cuiusquam misericordia quia flagitiorum deformitas praevalebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 32장6)
Octavia quoque, quamvis rudibus annis, dolorem caritatem, omnis adfectus abscondere didicerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 16장10)
tum intellecto barbarum inrisu qui peterent quod eripuerant, consuluit inter primores civitatis Nero bellum anceps an pax inhonesta placeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 25장2)
quidam amissis omnibus fortunis, diurni quoque victus, alii caritate suorum, quos eripere nequiverant, quamvis patente effugio interiere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 38장8)
diversitas supplicii illuc respicit, tamquam scelera ostendi oporteat dum puniuntur, flagitia abscondi.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 12장 2:1)
nunc ab ignavis plerumque et imbellibus eripi domos, abstrahi liberos, iniungi dilectus, tamquam mori tantum pro patria nescientibus.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 15장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION