라틴어 문장 검색

Et in hoc quoque casu diutius in lectulo perseuerandum est, ne is talus, qui totum corpus sustinet, parum confirmatis neruis ferendo oneri, cedat rursusque prorumpat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 22장 2:2)
Verum Latinos sibi quaerebat, non Graecos lectores, Quiritium sermonem graecae scientiae accommodare volebat;
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.78)
7028 qui, licet sit in ceteris mendosus, emendationem Targae confirmat;
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1967)
quae celerrime in vena confirmatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 19:3)
Usus autem cucurbitulae praecipuus est, ubi non in toto corpore, sed in parte aliqua vitium est, quam exhauriri ad confirmandam valetudinem satis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XI De cacurbitis madicinalibus 3:5)
et membrum aliquod resolutum ipsius frictione confirmatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XIV De frictione. 8:3)
neque vomitum hujus afferre periculum, etiam quum repetit, si ante confirmare et implere corpus licuit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XI De sanguinis sputu. 4:4)
et sive quum frigus subit,sive aliqua jactatio, nisi bene jam confirmatis intestinis, revertitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XX De tenuioris intestini morbo. 4:7)
neque enim ulla res magis intestina confirmat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVI De ventris fluxu. 5:3)
Ex quocumque autem morbo quis convalescit, si tarde confirmatur, vigilare prima luce debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXII De refectione convalescentium a morbo. 1:1)
At inter ea, quae fracto capiti accommodantur, habent quidam id, quod ad auctorem Judaeum refertur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XIX De Emplastris. 15:1)
si ne id quidem est, quodlibet non pingue ex iis, quae recentibus vulneribus accommodantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 3:3)
sed audaciam usu ipso confirmatam.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 11:4)
Cucurbitula quoque, inciso vertice, recte accommodatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 45:3)
Ergo, priusquam indurescant, cutem incidere, et cucurbitulam accommodare oportet, quae quidquid illuc malae corruptaeque materiae coiit, extrahat:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, II De his, quae per se intumescunt, quomodo incidenda, et curanda sint. 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION