라틴어 문장 검색

"Aetium interea, Scythico quia saepe duello est edoctus, sequeris;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 94)
quae sententia tamen large probatur vero carere, quamque 1 et 2 apparet aut ex ioco venire, si laetus es, aut ex amore, si serius, ceterum a iusto longe resultat, cum mihi assignas 3 quae vix Maroni vix 4 aut Homero competenter accommodarentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 1:3)
primum ab exordio religiosae professionis huic principaliter exercitio renuntiavi, quia nimirum facilitati posset accommodari, si me occupasset levitas versuum, quem respicere coeperat gravitas actionum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Oresio suo salutem. 1:4)
"quin etiam sucos atque auxiliantia morbis gramina, quo nimius staret medicamine sanguis, quid faciat somnos, quid hiantia vulnera claudat, quae ferro cohibenda lues, quae cederet herbis, edocuit monitusque sacrae sub pectore fixit iustitiae, qua Peliacis dare iura verenda gentibus atque suos solitus pacare biformes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권64)
non te caelestia frustra edocuit lauruque sua dignatus Apollo est, et nemorum Dodona parens Cirrhaeaque virgo gaudebit tacito populos suspendere Phoebo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권44)
. Hic senior vates - Stygiis adcommoda quippe terra sacris, vivoque placent sola pinguia tabo - velleris obscuri pecudes armentaque sisti atra monet, quaecumque gregum pulcherrima cervix ducitur;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권193)
inde dolum iuvenis fraudique adcommoda sensit tempora;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권233)
Haudproculinde iugum tutisque adcommoda castris arva notant, unde urbem etiam turresque videre Sidonias;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권208)
"haec egomet caeli secreta vagosque edocui lapsus?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권75)
At ferus Amphion, regi qui facta reportent edoceantque dolum captivaque corpora reddant, mittit ovans;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권200)
Bis peceas, cum peccanti obsequium accommodas.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 052)
Quod colimus, deus unus est, qui totam molem istam cum omni instrumento elementorum, corporum, spirituum verbo quo iussit, ratione qua disposuit, virtute qua potuit, de nihilo expressit in ornamentum maiestatis suae, unde et Graeci nomen mundo κόσμον accommodaverunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 17장 1:1)
unde illis et generis magnitudo et regni sublimitas floruit et tanta felicitas, ut de dei vocibus, quibus edocebantur, de promerendo deo et non offendendo praemonerentur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 4:2)
At e contrario illis nomen factionis accommodandum est qui in odium bonorum et proborum conspirant, qui adversum sanguinem innocentium conclamant, praetexentes sane ad odii defensionem illam quoque vanitatem, quod existiment omnis publicae cladis, omnis popularis incommodi Christianos esse in causam.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 1:1)
Innocentiam a deo edocti et perfecte eam novimus, ut a perfecto magistro revelatam, et fideliter custodimus, ut ab incontemptibili dispectore mandatam.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 45장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION