라틴어 문장 검색

tum iste vir optimus - vereor ne se derideri putet quod iterum iam dico 'optimus' - qui hunc in summas angustias adductum putaret, ut eum suis condicionibus in ipso articulo temporis adstringeret, assem sese negat daturum, nisi prius de rebus rationibusque societatis omnibus decidisset et scisset sibi cum Quinctio controversiae nihil futurum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 5장 2:1)
dici vix potest quam multa sint quae respondeatis ante fieri oportere quam ad hanc rationem extremam necessario devenire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 17장 1:8)
adductus sum, iudices, officio, fide, misericordia, multorum bonorum exemplo, vetere consuetudine institutoque maiorum, ut onus huius laboris atque offici non ex meo, sed ex meorum necessariorum tempore mihi suscipiendum putarem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 2장 2:1)
nunc quoniam quibus rebus adductus ad causam accesserim demonstravi, dicendum necessario est de contentione nostra, ut in constituendo accusatore quid sequi possitis habeatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 3장 4:1)
Hoc libello Cicero Catonis Uticensis, perfecti illius Stoici, admiratione adductus disciplinae Stoicae praecepta, quae homines ob severitatem admirabantur magis quam sequebantur, παράδοξα, quae Latini vocant admirabilia, orationis suae suavitate mollita probare populo et commendare sibi proposuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Argumentum. 1:1)
His et talibus rationibus adductus Socrates nec patronum quaesivit ad iudicium capitis nec iudicibus supplex fuit adhibuitque liberam contumaciam a magnitudine animi ductam, non a superbia, et supremo vitae die de hoc ipso multa disseruit et paucis ante diebus, cum facile posset educi e custodia, noluit, et tum, paene in manu iam mortiferum illud tenens poculum, locutus ita est, ut non ad mortem trudi, verum in caelum videretur escendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 70:4)
ad quam nos consuetudinem a familiaribus nostris adducti in Tusculano, quod datum est temporis nobis, in eo consumpsimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 9:4)
ut enim ballistae lapidum et reliqua tormenta telorum eo graviores emissiones habent, quo sunt contenta atque adducta vehementius, sic vox, sic cursus, sic plaga hoc gravior, quo est missa contentius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 57:2)
Atqui, si ita est, profligata iam haec et paene ad exitum adducta quaestio est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 15:4)
Hoc modo si dentur plures tangentes TR, vel plura puncta P, devenietur semper ad lineas totidem YH, vel PH, a dictis punctis Y vel P ad umbilicum H ductas, quae vel aequantur axibus, vel datis longitudinibus SP differunt ab iisdem, atq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. IV. De Inventione Orbium Ellipticorum, Parabolicorum & Hyperbolicorum ex umbilico dato. 34:3)
Quod si vas vi aliqua detineatur vel revolvatur motu quovis constanti & uniformi, deveniet Medium paulatim ad statum motus in Corollariis 8.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 29:4)
ambitiōne adductus, lēgātōs Rōmam mīsit;
(옥스포드 라틴 코스 2권, Bellum cīvīle22)
Saepe oculos, memini, tangebam parvus olivo, grandia si nollem morituri verba Catonis dicere non sano multum laudanda magistro, quae pater adductis sudans audiret amicis, iure etenim id summum, quid dexter senio ferret scire erat in voto, damnosa canicula quantum raderet, angustae collo non fallier orcae, neu quis callidior buxum torquere flagello.
(페르시우스, 풍자, satire 330)
Nam cum mundatis ad symphoniam mensis tres albi sues in triclinium adducti sunt capistris et tintinnabulis culti, quorum unum bimum nomenculator esse dicebat, alterum trimum, tertium vero iam sexennem, ego putabam petauristarios intrasse et porcos, sicut in circulis mos est, portenta aliqua facturos;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 47:18)
Nec mora, ingentis formae adductus est canis catena vinctus, admonitusque ostiarii calce, ut cubaret, ante mensam se posuit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 64:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION