라틴어 문장 검색

unde soluta fere oratio et e singulis non membris sed frustis collata structura caret, cum illa rotunda et undique circumcisa insistere invicem nequeant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 210:3)
qui vero etiam propria his bona adiecerit, ut suppleat quae deerant, circumcidat, si quid redundabit, is erit, quem quaerimus, perfectus orator;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 161:1)
Ingeniorum crescit dignatio nec ipsis tantum honor habetur, sed quicquid illorum memoriae adhaesit, excipitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 6:3)
Sapiens adsectatorque sapientiae adhaeret quidem in corpore suo, sed optima sui parte abest et cogitationes suas ad sublimia intendit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 18:1)
Ibi lignum id, quod ad emundanda obscena adhaerente spongia positum est, totum in gulam farsit et interclusis faucibus spiritum elisit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 20:3)
Circumcidenda ergo duo sunt, et futuri timor et veteris incommodi memoria;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 14:12)
magnarum arborum truncos circumcisis ramis et ad unum redactis pedem cum rapo suo transtulit amputatis radicibus, relicto tantum capite ipso, ex quo illae pependerant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 17:2)
Moralem quoque, quam solam reliquerat, circumcidit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 13:1)
Pollio ASINIVS aiebat hoc Latronem uideri tamquam forensem facere, ut ineptas quaestiones circumcideret, set in nulla magis illum re scolasticum deprehendi.
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 13:2)
omnia instrumenta circumcisa sunt, adminiculum spei nullum est.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 1:14)
non potest filia tam anguste paternis tabulis adhaerere quas aut totas possidere debet aut totas perdere, et plura multo quae memoria non repeto;
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., De ui sit actio. Quidam duos filios sub nouerca amisit: dubia cruditatis et ueneni signa insecuta sunt. Tertium filium eius maternus auus rapuit, qui ad uisendos aegros non fuerat admissus. quaerenti per praeconem dixit apud se esse. accusatur de ui. 16:4)
Non ideo per se non est expetendum, cui aliquid extra quoque emolumenti adhaeret ;
(세네카, 행복론, Liber IV 107:1)
alias circumcidunt, ne proceritatem rami premant, quasdam infirmas vitio loci nutriunt, quibusdam aliena umbra laborantibus caelum aperiunt.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 33:5)
Adversus ipsam commutationem locorum de- tractis ceteris incommodis, quae exilio adhaerent, satis hoc remedii putat Varro, doctissimus Romanorum, quod, quocumque venimus, eadem rerum natura utendum est.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 47:1)
Circumcisae sunt peregrinantium sarcinae et quotiens festinationem necessitas itineris exegit, comitum turba dimittitur.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 84:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION