라틴어 문장 검색

At si cerastes aut dipsas aut haemorrhois percussit, poli quod Aegyptiae fabae magnitudinem aequet, arfactum ut in duas potiones dividendum est, sic ut ei rutae paulum adiciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장69)
Imponendum autem super vulnus stercus caprinum ex aceto coctum, aut ex eodem hordiacia farina, aut ruta vel nepeta cum sale contrita melle adiecto.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장74)
Nam si cantharidas aliquis ebibit, panaces cum . . . contusa vel galbanum vino adiecto dari, vel lac per se debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장93)
Si ulcus aequale est, ceratum ex rosa iniciendum est, adiciendusque ei pulvis ex contrita testa, ex qua faber ferrarius tinguere candens ferrum solitus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장60)
In altero autem genere possunt proficere mala Cotonea in vino cocta atque contrita, potest emplastrum vel Herae vel tetrapharmacum, cui quinta pars turis adiecta sit, potest nigra hedera ex vino austero cocta;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장116)
Si iam exulceratio est, imponi debet alumen aequa potione cum ture contritum vino adiecto, aut malicorium in aqua coctum deinde contritum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장139)
qualis est ficus arida contusa, aut faex mixta cum cerato, quod ex adipe suilla coactum sit, aut cucumeris radix, cui ex farina duae partes adiectae sint ante ex mulso decoctae.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장194)
Licet etiam miscere aequis portionibus Hammoniacum, galbanum, propolim, viscum, pondusque adicere myrrae dimidio minus quam in prioribus singulis erit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장195)
Aut quod constat ex chalcitide et saxo calcis, quibus auripigmenti dimidio minus quam in singulis prioribus est adicitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장274)
si iam purgatur, mulso vel aqua, in qua ervum coctum sit, sic ut huic quoque mellis paulum adiciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장290)
adiectis quoque medicamentis ad id efficacibus . . . cum saepe exulceratio digitorum, nisi magna cura prospeximus, sanescendo in unum eos iungat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장296)
et ficus in mulso decocta, cui paulum hysopi contriti sit adiectum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장310)
et uvae taminiae pars quarta fico adiecta.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장311)
Ulcera ex pusulis facta tollit spuma argenti cum semine feni Graeci mixta, sic ut his invicem rosa atque intubi sucus adiciatur, donec mellis crassitudo ei fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장377)
Proprie ad eas pusulas, quae infantes male habent, lapidis, quem pyriten vocant, P. yyy VIII cum quinquaginta amaris nucibus miscetur, adiciunturque olei cyathi tres.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장378)

SEARCH

MENU NAVIGATION