라틴어 문장 검색

ergo subtraxit 'tot'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2233)
quod autem equus bellator ducitur et phalanx comitatur, iuxta morem Romanum ait, ut dignitas in regii adulescentis servetur exequiis, quia apud Romanos quod erat vivo concessum, mortuo non adimebatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 897)
et intellegendum κατα` το` σιωπώμενον, Turnum quoque venisse, qui in superiore libro a Iunone subtractus pugnae Ardeam pervenerat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2362)
a nimium ne sit mihi fertilis illa scilicet ne herbae, plus aequo crescentes, spem adimant frumentorum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2521)
ipse in quinto "subtrahiturque solum".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 776)
eduramque pirum 'e' praepositio adimit significationem et adicit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1451)
ita eius contemplatio quantum subtracta est oculis, tantum pectori meo ac paene intimis sensibus inplicata est.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 1장 2:1)
"Inde videlicet et execrantur rogos et damnant ignium sepulturas,quasi non omne corpus,etsi flammis subtrahatur, annis tamen et aetatibus in terram resolvatur, nec intersit, utrum ferae diripiant an maria consumant an humus contegat an flamma subducat, cum cadaveribus omnis sepultura, si sentiunt, poena sit, si non sentiunt, ipsa conficiendi celeritate medicina."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 11장 1:6)
"Nutrix capella est, et avido patri subtrahitur infans, ne voretur, et Corybantum cymbalis, ne pater audiat vagitus, tinnitus eliditur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 23장 1:10)
"Tu perire et deo credis, si quid oculis nostris hebetibus subtrahatur?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 34장 1:17)
quam si eripuisset, multas uno dolore animi atque corporis miserias et omnis scelerum poenas ademisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 8:7)
Ita, cum benivolentiae comparandae causa benefici esse velint, non tanta studia assequuntur eorum, quibus dederunt, quanta odia eorum, quibus ademerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 71:8)
Qui vero se populares volunt ob eamque causam aut agrariam rem temptant, ut possessores pellantur suis sedibus, aut pecunias creditas debitoribus condonandas putant, labefactant fundamenta rei publicae, concordiam primum, quae esse non potest, cum aliis adimuntur, aliis condonantur pecuniae, deinde aequitatem, quae tollitur omnis, si habere suum cuique non licet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 103:1)
at vero ille, qui accepit iniuriam, et meminit et prae se fert dolorem suum, nec, si plures sunt ii, quibus inprobe datum est, quam illi, quibus iniuste ademptum est, idcirco plus etiam valent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 104:3)
Sed cum magnam animadverteret in bonis et possessionibus difficultatem, quod et eos, quos ipse restituerat, quorum bona alii possederant, egere iniquissimum esse arbitrabatur et quinquaginta annorum possessiones moveri non nimis aequum putabat, propterea quod tam longo spatio multa hereditatibus, multa emptionibus, multa dotibus tenebantur sine iniuria, iudicavit neque illis adimi nec iis non satis fieri, quorum illa fuerant, oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 107:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION