라틴어 문장 검색

redit eccum tandem opsonatu meus adiutor, pompam ducit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 5175)
alienos mancupatis, alienos manu emittitis alienisque imperatis, nec vobis auctor ullus est nec vosmet estis ulli.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 217)
Epidicvs Duodecim deis plus quam in caelo deorumst immortalium mihi nunc auxilio adiutores sunt et mecum militant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 5, scene 214)
si quis quid vestrum Epidamnum curari sibi velit, audacter imperato et dicito, sed ita ut det unde curari id possit sibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, PROLOGVS27)
sequimini, ut, quod imperatum est, veniam advorsum temperi.-
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 3163)
Ego illi dicam, ut me adiutorem, qui onus feram ad portum, roget.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 494)
i, Palaestrio, aurum, ornamenta, vestem, pretiosa omnia duc adiutores tecum ad navim qui ferant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 723)
audi, em tibi imperatum est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 42)
haec quae imperata sunt pro imperio histrico, bonum hercle factum pro se quisque ut meminerit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, PROLOGVS22)
ad eam rem usust homine astuto, docto, cauto et callido, qui imperata ecfecta reddat, non qui vigilans dormiat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 3442)
Psevdolvs Si umquam quemquam di immortales voluere esse auxilio adiutum, tum me et Calidorum servatum volunt esse et lenonem extinctum, quom te adiutorem genuerunt mihi tam doctum hominem atque astutum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 11)
tunc vero cum animadversum est alia eos tela praeter sudes non habere neque posse longius a muro propter pondus iaculari, imperatum est fasciculos ex virgis alligatos et faces ardentes ad eam munitionem accedentes mittere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장56)
et nubes, quibus cum imperatum fuerit a Deo perambulare universum orbem, perficiunt, quod imperatum est;
(불가타 성경, 바룩서, 4장61)
At si inter haec regalia exhortamenta propter pigritiam populi imperata non implentur, aut tarde incepta tempore necessitatis ad utilitatem exercentium minus finita non provenirent, ut de castellis ab eo imperatis adhuc non inceptis loquar, aut nimium tarde inceptis ad perfectum finem non perductis, et hostiles copiae terra marique irrumperent, aut, ut saepe evenit, utraque parte, tunc contradictores imperialium diffinitionum inani poenitentia pene exinaniti verecundabantur.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 91 96:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION