라틴어 문장 검색

multos perituros parati ad pereundum animi ipsa admiratio eripuit et causa illis uiuendi fuit fortiter mori.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 4:7)
ad nominis tui rumorem personaeque conspectum exercitum exercitatissimum stupor obruit ita ut prae admiratione nescirent duces partis inimicae quam se multi quamque te pauci comitarentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Ecdicio suo Salutem. 4:1)
illam alteram admiratio viri et pavor praesens nobilitavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 173:3)
non tulit populus nec patris lacrimas nec ipsius parem in omni periculo animum, absolveruntque admiratione magis virtutis quam iure causae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 279:1)
quibus duobus operibus vix nova haec magnificentia quicquam adaequare potuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 568:1)
eaque ipsa causa belli fuit, quod rex Romanus cum ipse ditari, exhaustus magnificentia publicorum operum, tum praeda delenire popularium animos studebat, praeter aliam superbiam regno infestos etiam quod se in fabrorum ministeriis ac servili tam diu habitos opere ab rege indignabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 581:2)
consuli primo tam novae rei ac subitae admiratio incluserat vocem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 21:1)
deinde in admirationem versus supra Coclites Muciosque dicere id facinus esse, et prae se ferre quemadmodum, si non dedatur obses, pro rupto foedus se habiturum, sic deditam intactam inviolatamque ad suos remissurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 146:1)
inde in curiam iussu consulum delatus eadem illa cum patribus ingenti omnium admiratione enarrasset, ecce aliud miraculum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 396:1)
numquam exercitus neque minor numero neque clarior fama et admiratione hominum per urbem incessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 544:3)
sequebatur turba, propria alia cognatorum sodaliumque, nihil medium, nec spem nec curam, sed immensa omnia volventium animo, alia publica sollicitudine excitata, favore et admiratione stupens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 546:1)
admirationem deinde auxit signo receptui dato adeo tranquilla serenitas reddita ut velut numine aliquo defensa castra oppugnare iterum religio fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 677:1)
quorum admiratione coactus Porsenna pacis condiciones ferre bellum omisit acceptis obsidibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri II Periocha14)
primo stupor omnes admiratione rei tam atrocis defixit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 507:1)
post ludos contiones seditiosae tribunorum plebi fuerunt, obiurgantium multitudinem quod admiratione eorum quos odisset stupens, in aeterno se ipsa teneret servitio, et non modo ad spem consulatus in partem revocandam adspirare non auderet, sed ne in tribunis quidem militum creandis, quae communia essent comitia patrum ac plebis, aut sui aut suorum meminisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 383:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION