라틴어 문장 검색

quaedam etiam mutantur ut fero in praeterito, quaedam tertiae demum personae figura dicuntur ut licet, piget, quaedam simile quiddam patiuntur vocabulis quae in adverbium transeunt?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 147:4)
quod tamen in adverbiis fere solis ac pronominibus vindicant, in ceteris veterem legem sequuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 174:2)
sed id tradere satis non est, ne ita demum vitium esse credat puer, si pro alia ponatur alia, ut verbum, ubi nomen esse debuerit, vel adverbium, ubi pronomen, et similia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 196:2)
et ne ac non adverbia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 198:2)
hoc amplius intro et loci adverbia, eo tamen intus et intro sum soloecismi sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 198:4)
utique prooemium et id quale, proxima huic narratio, quae lex deinde narrandi, propositio post hanc vel, ut quibusdam placuit, excursio, tum certus ordo quaestionum ceteraque, quae, velut si aliter facere fas non sit, quidam tanquam iussi sequuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 186:2)
cui rei praecipue repugnat Cornelius Celsus dicens non a depulsione , sed ab eo qui propositionem suam confirmet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 96:5)
mea tamen sententia varium id est, et accidit pro condicione causarum, quia et videri potest propositio aliquando statum facere, ut in coniecturalibus causis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 98:1)
non enim sunt hae propositiones (alioqui causa non explicabitur), sed, cum suis rationibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 159:3)
hoc quoque idem aliquatenus novat, quod prooemio non subiungit sed propositionem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 293:3)
verum id facit, quia propositio ei genus, narratio species videtur, et hac non semper, illa semper et ubique credit opus esse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 293:4)
uno modo summa quaestio item ut status, altero ceterae quae ad summam referuntur, tertio propositio cum adfirmatione;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 331:3)
nam is eius rei modus est, ut propositioni similior sit quam expositioni, nec quomodo quidque sit actum, sed de quibus dicturus sit orator ostendat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 44:1)
sunt enim ante omnia quaedam tam breves causae, ut propositionem potius habeant quam narrationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 93:3)
namque et propositione iudex crimen omne cognoscit, et ordo et causa facti pro adversario magis est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 96:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION