라틴어 문장 검색

Id quod Caesar cum aciem derectam vidisset, non habuit dubium quin mediae planitie in aequum ad dimicandum adversarii procederent.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:5)
Itaque nostri ad dimicandum procedunt, id quod adversarios existimabamus esse facturos.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:9)
Qui tamen a munitione oppidi longius non audebant procedere, in quo sibi prope murum adversarii constituebant.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:10)
Interdum aequitas loci adversarios efflagitabat ut tali contenderent condicione ad victoriam.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:12)
Nostri pede presso propius rivum cum adpropinquassent, adversarii patrocinari loco iniquo non desinunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:14)
Haec mora adversarios alacriores efficiebat:
(카이사르, 히스파니아 전기 30:7)
Ita ex utroque genere cum parem virtutem ad bellandum contulissent, pilorum missu fixa cumulatur et concidit adversariorum multitudo.
(카이사르, 히스파니아 전기 31:3)
Hic, ut ait Ennius, pes pede premitur, armis teruntur arma, adversariosque vehementissime pugnantes nostri agere coeperunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 31:8)
Nostri desiderati ad hominum mille partim peditum, partim equitum, saucii ad D adversariorum aquilae sunt ablatae XIII et signa. .
(카이사르, 히스파니아 전기 31:12)
Universa hostium timorem… virtutisque insignia proposita viderent, et vallo circumcluderentur adversarii.
(카이사르, 히스파니아 전기 32:4)
Subeunt in adventu nostri depellunturque telis.
(카이사르, 히스파니아 전기 38:10)
Quibus cedentibus cupidius insequebantur adversarii et confestim tardabant ab accessu.
(카이사르, 히스파니아 전기 38:11)
Pari autem [cupiditate] ex celeri festinatione circumm[un]itiones iugo derigunt, ut aequo pede cum adversariis congredi possent.
(카이사르, 히스파니아 전기 38:14)
Nam in omnis partis, per quas fines Aegypti regnumque pertinet, legatos conquisitoresque dilectus habendi causa miserant magnumque numerum in oppidum telorum atque tormentorum convexerant et innumerabilem multitudinem adduxerant.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 2:2)
Eo biduo legio XXXVII ex dediticiis Pompeianis militibus cum frumento, armis, telis, tormentis imposita in navis a Domitio Calvino ad litora Africae paulo supra Alexandream delata est.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 9:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION