라틴어 문장 검색

aut si stercoris odorem, nihil dejiciens, aeger ex spiritu suo sentit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XII De dejectione. 7:6)
Pridie vero abstinere debet aeger, ut aptus tali curationi sit:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XII De dejectione. 9:1)
Illud scire oportet, omne ejusmodi medicamentum, quod potui datur, non semper aegris prodesse, semper sanis nocere.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XIII De vomitu. 3:5)
In malis jam aegrum esse, ubi exterior pars corporis friget, interior cum siti calet, supra posui.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XIV De frictione. 11:1)
quanto inutilius est in corpore etiam aegro?
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVI De abstinentia. 1:8)
quasi quaeratur, quid medico liceat, non quid aegro salutare sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVI De abstinentia. 2:5)
Alterum illud ignorari non oportet, quod non omnibus aegris eadem auxilia conveniunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, Caput I. De morborum generibus. 5:4)
Oportet itaque, ubi aliquid non respondet, non tanti putare auctorem, quanti aegrum, et experiri aliud atque aliud:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, Caput I. De morborum generibus. 6:1)
Atque in longis quoque morbis, etiam tales notas non habentibus, scire licet increscere, si somnus incertus est, si deterior concoctio, si dejectiones, si tardior sensus, si pigrior mens, si percurrit corpus frigus aut calor, si id magis pallet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, II Quomodo morbi cognoscantur, et an crescant, consistent, aut minuantur. 3:1)
Praeter haec in acutis morbis serius aeger alendus est, nec nisi jam inclinatis:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, II Quomodo morbi cognoscantur, et an crescant, consistent, aut minuantur. 3:3)
magis tamen ad rem pertinet, vim totius corporis moliri, quam proprie partis aegrae sanitatem.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, II Quomodo morbi cognoscantur, et an crescant, consistent, aut minuantur. 4:2)
Et ante omnia quaeritur, primis diebus aeger qua ratione continendus sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 2:1)
Convellendas enim vires aegri putavit, luce, vigilia, siti ingenti, sic ut ne os quidem primis diebus elui sineret;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 2:8)
Itaque abstinendus a cibo primis diebus, et in luce habendus aeger, nisi infirmus, interdiu est, quoniam corpus ista quoque digerit;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 4:2)
neque ad rem, male haberi aegrum, pertinere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION