라틴어 문장 검색

qui stetit aequatur campo, collataque nescit maiestatem acies.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:264)
nec sidera pacem semper habent, ipsumque Iovem turbante Typhoeo, si fas est, tremuisse ferunt, cum brachia centum montibus armaret totidem spiramque retorquens lamberet attonitas erectis anguibus Arctos.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:17)
vile decus, quod non erexit praevius horror;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:102)
"Tantane vos" inquit "Getici fiducia belli erigit?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:143)
Celsior o cunctis unique aequande Camillo!
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:159)
erexit formido comam, perque omne metallum fusus in attonito palluit aere tremor.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam6)
haec fortunatus nimium Titanius ales regna colit solusque plaga defensus iniqua possidet intactas aegris animalibus oras saeva nec humani patitur contagia mundi, par volucer superis, stellas qui vividus aequat durando membrisque terit redeuntibus aevum, non epulis saturare famem, non fontibus ullis adsuetus prohibere sitim;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix2)
Iam nubilis aetas principe sollicito votis erexerat aulam incertis, quem tanta tori fortuna maneret.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae78)
accipe regales cultus et crine superbus erecto virides spumis perfunde smaragdos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De equo dono dato2)
o quantum formae sibi conscius erigit armos spargit et excussis colla superba iubis!
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De zona equi regii missa Honorio Augusto a Serena.2)
crescunt in cumulum strages vallemque profundam aequavere iugis;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:50)
Ipsa quidem Virtus pretium sibi, solaque late Fortunae secura nitet nec fascibus ullis erigitur plausuve petit clarescere vulgi.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:1)
scilicet illa tui patriam praecepta Platonis erexere magis, quam qui responsa secutus obruit Eoas classes urbemque carinis vexit et arsuras Medo subducit Athenas?
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:77)
protinus aequaris fratri.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:95)
nam cum vincamur in omni munere, sola deos aequat clementia nobis.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:152)

SEARCH

MENU NAVIGATION