라틴어 문장 검색

discrimen ac pericula ex aequo patiemur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 77장8)
Igitur navium militum armorum paratu strepere provinciae, sed nihil aeque fatigabat quam pecuniarum conquisitio:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 84장1)
trium legionum legati, pares iure et prosperis Vitellii rebus certaturi ad obsequium, adversam eius fortunam ex aequo detrectabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 97장4)
temptatisque levi proelio animis ex aequo discessum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 9장2)
an obpugnationem inchoaturos adempto omni prospectu, quis aequus locus, quanta altitudo moenium, tormentisne et telis an operibus et vineis adgredienda urbs foret?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 20장6)
sed Flavianis aequior a tergo;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 23장9)
aequioribus animis accepti sunt qui ad Antonium venerant, non quia modestior miles, sed duci plus auctoritatis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 80장12)
Pars castrorum in collem leniter exurgens, pars aequo adibatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 23장1)
Eduxerant Batavi turrim duplici tabulato, quam praetoriae portae (is aequissimus locus) propinquantem promoti contra validi asseres et incussae trabes perfregere multa superstantium pernicie.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 30장1)
sincerus et integer et servitutis oblitus populus aut ex aequo agetis aut aliis imperitabitis.'
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 64장9)
et pars equitum aequioribus iugis circumvecta nobilissimos Belgarum, in quis ducem Valentinum, cepit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 71장14)
et laudatorum principum usus ex aequo quamvis procul agentibus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 74장7)
Datis etsi non aequum locum videbat suis, tamen fretus numero copiarum suarum confligere cupiebat, eoque magis, quod, priusquam Lacedaemonii subsidio venirent, dimicare utile arbitrabatur.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 5장 4:1)
quare aequum esse illos viros bonos nobilesque mittere [quibus fides haberetur], qui rem explorarent:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 7장 2:3)
nam cedentes violari vetuit (cives enim civibus parcere aequum censebat), neque quisquam est vulneratus nisi qui prior impugnare voluit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION