라틴어 문장 검색

vel plane ob conclusionem et fractionem aeris, ut in articulo praecedente dictum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 110:3)
Notandum est etiam, omnes pulveres (ubi manifesto includitur aer) minus esse frigidos quam corpora integra ipsorum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 110:7)
quemadmodum etiam existimamus omnem spumam (utpote quae aerem contineat) minus esse frigidam quam liquorem ipsum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 110:8)
Nihil enim reperitur apud nos sive tangibile sive spiritale, quod admotum igni non excipiat calorem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 112:2)
Huic Instantiae non subjungitur negativa alia, quam ut bene notetur non excitari scintillas ex silice et chalybe aut alia aliqua substantia dura nisi ubi excutiuntur minutiae aliquae ex ipsa substantia lapidis vel metalli, neque aerem attritum unquam per se generare scintillas, ut vulgo putant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 114:1)
adeo ut veteres somniarent non inesse coelestibus aliam viam aut virtutem calefaciendi nisi ex attritione aeris per rotationem rapidam et incitatam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 116:3)
Verum in hoc genere ulterius inquirendum est, utrum corpora quae emittuntur ex machinis (qualia sunt pilae ex tormentis) non ex ipsa percussione contrahant aliquem gradum caloris;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 116:4)
At aer motus magis infrigidat quam calefacit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 116:6)
Verum hujusmodi motus non est tam rapidus ut excitet calorem, et fit secundum totum, non per particulas;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 116:8)
ut mirum non sit, si non generet calorem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 116:9)
Videntur enim herbae et vegetabilia viridia et humida aliquid habere in se occulti caloris.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 118:2)
Ille vero calor tam tenuis est ut in singulis non percipiatur ad tactum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 118:3)
Etenim bracteolae auri, solutae in liquorem per aquam regis, nullum dant calorem ad tactum in dissolutione;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 122:2)
Itaque videtur calor fieri per conflictum, cum aquae fortes penetrant et fodiunt et divellunt partes corporis, et corpora ipsa resistunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 122:6)
Ubi vero corpora facilius cedunt, vix excitatur calor.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 122:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION