라틴어 문장 검색

in pueris vero idem experiri et in senioribus et in gravidis quoque mulieribus vetus non est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장4)
Non quicquid autem intentionem animi et prudentiam exigit protinus faciendum est, cum praecipua in hoc ars sit, quae non annos numeret, neque conceptionem solam videat, sed vires aestimet, et eo colligat, possit necne superesse, quod vel puerum vel senem vel in una muliere duo corpora simul sustineat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장13)
ideoque vis corporis melius ex venis quam ex ipsa specie aestimatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장18)
satius est enim anceps auxilium ubi experiri quam nullum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장28)
qui plenior an exiguus sit, ex ratione eius accessionis, quae expectabitur aut in metu non erit, aestimari oportebit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 12장37)
Quas tamen species si quis curiosius aestimet (quod iam ad medicum non pertinet), facile intelleget omnes ex una causa pendere, quae demit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장6)
Inbecillus homo iturus in balneum vitare debet, ne ante frigus aliquod experiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장20)
Ubi in balneum venit, paulisper resistere experirique, num tempora adstringantur, et an sudor aliqui oriatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장21)
Oportet itaque, ubi aliquid non respondet, non tanti putari auctorem quanti aegrum, et experiri aliud atque aliud, sic tamen ut in acutis morbis cito mutetur quod nihil prodest, in longis, quos tempus ut facit sic etiam solvit, non statim condemnetur, si quid non statim profuit, minus vero removeatur, si quid paulum saltem iuvat, quia profectus tempore expletur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 1장21)
eaque, quod descrescentibus apta sunt, ubi acutus increscens urget, in remissionibus potius experienda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 2장6)
si res inveteraverit, post febrem experiri balneum et vinum, magisque si horrore sublato haec superest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 13장4)
Decimo die rursus balneum experiri;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 15장13)
Optimum itaque est utrumque experiri, et habere eum, qui tenebras horret, in luce, eum qui lucem, in tenebris.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장26)
Adeo tamen nihil perpetuum est, sed semper pro vi corporis aestimandum, ut inbecillitas etiam cibum protinus facere necessarium possit, tenuem scilicet et exiguum, qui tantum sustineat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장217)
Postero die rursus adhibendum iisdem rationibus aquae fomentum est, et cum vi quoque experiendum, an cutis sequatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION