라틴어 문장 검색

' quo populus Romanus nihil vidit indignius nisi eiusdem viri mortem, quae tantum potuit ut omnis occisus perdiderit et adflixerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 12장 1:5)
Cum tot tantisque difficultatibus adfectus atque adflictus in tuam, C. Aquili, fidem, veritatem, misericordiam P. Quinctius confugerit, cum adhuc ei propter vim adversariorum non ius par, non agendi potestas eadem, non magistratus aequus reperiri potuerit, cum ei summam per iniuriam omnia inimica atque infesta fuerint, te, C. Aquili, vosque qui in consilio adestis, orat atque obsecrat ut multis iniuriis iactatam atque agitatam aequitatem in hoc tandem loco consistere et confirmari patiamini.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 2장 5:1)
haec bico/rporem adflixi/t manum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 22:2)
inportant enim aegritudines anxias atque acerbas animosque adfligunt et debilitant metu;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 34:4)
Hinc Romana manus circumfluat et modo Graio exonerata sono mutet suffusa saporem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 5:5)
Exonerata ille vesica aquam poposcit ad manus, digitosque paululum adspersos in capite pueri tersit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 27:9)
Unus forte ex vectoribus, qui acclinatus lateri navis exonerabat stomachum nausea gravem, notavit sibi ad lunam tonsorem intempestivo inhaerentem ministerio, execratusque omen, quod imitaretur naufragorum ultimum votum, in cubile reiectus est.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 103:9)
Voluerunt enim antequam conscenderent, exonerare capita molesto et supervacuo pondere, sed celerior ventus distulit curationis propositum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 107:22)
Ecce etiam rigido concussae flamine nubes exonerabantur, nec rupti turbine venti derant aut tumida confractum grandine caelum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 123:7)
Mox perfricata diutius fronte Quid autem ego inquam "mali feci, si dolorem meum naturali convicio exoneravi?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:22)
Hac prece quaeso, exonera mentem culpaeque ignosce minori, et quandoque mihi fortunae arriserit hora, non sine honore tuum patiar decus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 133:8)
Furtim igitur dant Mercurio mandata ad Iovem, Afflictis ut succurrat.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ranae regem petierunt.11)
Quae dum paventes exitus notos petunt, Leonis affliguntur horrendo impetu.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Asinus et leo venantes.4)
Me quidem illud etiam affligit et torquet, quod matrem eius, illam - nihil possum illustrius dicere - tantae feminae matrem, rursus videor amittere, quam haec, ut reddit ac refert nobis, sic auferet secum, meque et novo pariter et rescisso vulnere afficiet.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 9:1)
Pallade placata lanam mollire puellae discant et plenas exonerare colos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권527)

SEARCH

MENU NAVIGATION