라틴어 문장 검색

Igitur si in alam umerus excidit, et vel puerile adhuc est corpus vel molle, certe inbecillius nervis intentum est, satis est conlocare id in sedili;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 15장6)
et ex duobus ministris alteri imperare, ut caput lati scapularum ossis leniter reducat, alteri ut brachium extendat:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 15장7)
ipsum posteriore parte residentem † renum sub ala eius † coire;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 15장8)
simulque et illa os . . . et altera manu brachium eius ad latus impellere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 15장9)
At si vastius corpus nervive robustiores sunt, necessaria est spatula lignea, et quae crassitudinem duorum digitorum habet, longitudine ab ala usque ad digitos pervenit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 15장10)
deinde loris suis ad brachium deligatur, uno loco paulum infra umeri caput, altero paulum supra cubitum, tertio citra manum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 15장14)
Sic brachium deligatum super scalae gallinariae gradum traicitur, ita latae, ut consistere homo ipse non possit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 15장16)
simulque in alteram partem corpus demittitur, in alteram brachium intenditur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 15장17)
praecipiendumque, ut ille habenam, hic brachium extendat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 15장22)
Reposito umero lana alae sub =icienda est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 15장26)
Tum fascia primum sub ala obvoluta caput eius debet conprehendere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 15장29)
deinde per pectus ad alteram alam, ab eaque ad scapulas, rursusque ad eiusdem umeri caput tendere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 15장30)
sed si in priorem prolapsus est, extentum brachium est neque recurvatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 16장4)
si in posteriorem, brachium curvum est neque extenditur, breviusque altero est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 16장5)
si in exteriorem interioremve, brachium porrectum est, sed paulum in eam partem, a qua os recessit, recurvatum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 16장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION