라틴어 문장 검색

externa auxilia ab simili armatura, meliore aliquantum militum genere urgebantur, nec locum tueri poterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 470:3)
litteraeque Romam extemplo scriptae, quibus non modo rem exponeret, sed etiam gloriaretur sua virtute ac felicitate neminem iam cis Alpes esse hostem populi Romani, agrique aliquantum captum, qui multis milibus hominum dividi viritim posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 184:3)
eodem anno, cum agri Ligustini et Gallici, quod bello captum erat aliquantum vacaret, senatus consultum factum, ut is ager viritim divideretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 37:2)
Sicinius, praetor designatus, cum imperio in Apuliam missus, ingenti agmine hominum ad colligendas eas coacto aliquantum temporis absumpsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 103:2)
dextra pars labe terrae in aliquantum altitudinis derupta erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 161:2)
galearum gladiorumque et missilium omnis generis maior aliquanto numerus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 665:4)
et maiore aliquanto quam cetera iuventute et validum oppidum moenibus erat, et hinc amnis Artatus nomine, hinc mons praealtus et aditu difficilis cingebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 217:3)
restabat aliquantum viae communis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 21:1)
ibi egressi in terram primo et vastarunt agros passim et aliquantum praedae contulerunt ad naves.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 126:2)
ibi ea quae convenerant circumfuso agmine equitum facta, quos adesse foederi sanciendo cum Gentio societatis volebat rex, aliquantum eam rem ratus animorum iis adiecturam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 281:1)
aliquantum ea quoque res duci famae et auctoritatis apud milites adicit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 411:1)
confertis et uno agmine impetum facientibus resistere Macedonas non posse, ex tot castellis aliquanto altioribus ac munitioribus, quae validis praesidiis insedissent, priore anno deiectos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 437:1)
volnerati aliquanto plures sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 535:2)
aedes deum penatium in Velia de caelo tacta erat et in oppido Minervio duae portae et muri aliquantum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 178:2)
Macilentis malis, rufulus aliquantum, ventriosus, truculentis oculis, commoda statura, tristi fronte.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 352)

SEARCH

MENU NAVIGATION