라틴어 문장 검색

at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam, lignea materies in quo genere esse videtur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 34:9)
vitigeni latices aquai fontibus audent misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 35:4)
cumque iterum ac tertio idem contigisset, armati plurimi pro limine, quia claudere nequibant, custodes steterunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 17:4)
Flectere si nequeo superos, Acheronta movebo.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 7:2)
Ille deae donis et tanto laetus honore Inpleri nequit, atque oculos per singula volvit, Miraturque, interque manus et brachia versat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 11:3)
— Nam si a me regnum fortuna atque opes Eripere quivit, at virtutem nequiit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 57:3)
In omnibus autem que istis viginti quinque baronibus committuntur exequenda, si forte ipsi viginti quinque presentes fuerint, et inter se super re aliqua discordaverint, vel aliqui ex eis summoniti nolint vel nequeant interesse, ratum habeatur et firmum quod major pars eorum qui presentes fuerint providerit, vel preceperit ac si omnes viginti quinque in hoc consensissent;
(Magna Carta 63:10)
Carminibus magicis opus est, herbisque, cadaver Ut cadat, et nequeunt animam sibi reddere fata, Consumto iam iure semel.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 7:51)
non omnis in arvis Emathiis cecidi, nec sic mea fata premuntur, Ut nequeam relevare caput, cladesque receptas Excutere.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:30)
unde plus dolet Iuno alienis se viribus niti, ut Aeoli vel inferorum, sicut ipsa flectere si nequeo superos, Acheronta movebo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 423)
'mollit' autem ideo dixit, ut per transitum ostenderet, vitia naturae nulla ratione mutari, sed mitigari aliquatenus posse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 572)
expleri mentem nequit Graeca figura est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7131)
sic in nono mater Euryali aut tu, summe pater divum, miserere, tuoque invisum hoc detrude caput sub Tartara telo, quando aliter nequeo crudelem abrumpere vitam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 644;6457)
quapropter ab ea donatus unguenti alabastro cum se in dies inditum ungueret, feminas in sui amorem trahebat, in quis fuit una, quae de monte Leucate cum potiri eius nequiret abiecisse se dicitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 27920)
nequeunt expleri corda tuendo non poterant homines videndo cadaver sua corda satiare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2651)

SEARCH

MENU NAVIGATION